1 | Quid est quod dicit: «Ego minimus apostolorum,» cum plus omnibus laboraverit? |
2 | SOLUTIO |
3 | Paulus se minimum vocat; quia cum Christo, qui sine peccato in humana forma apparuit, ut caeteri discipuli, non erat; et quia etiam per Filium Dei in spiritali visione, cum anima eius nec pleniter in corpore, nec pleniter extra corpus esset, ad fidem, quam nunquam discere, nec scire desiderabat coactus est. |