monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 17
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XVI <<<     >>> QUAESTIO XVIII

QUAESTIO XVII SHOW APPARATUS

1 Quid est, quod idem dicit: «Nocte et die in profundo maris fui? »
2 SOLUTIO
3 Paulus labores suos attendens, verba ista in moerore dixit, per ea ostendens, quod ex permissione Dei in aerumnis et laboribus fuit, quasi in periculis tempestatum et fluctuum maris, quod nunquam inundare cessat, esset. Deus etiam voluit, ut per tenebras deceptionis diaboli fatigaretur, et quod magna in quiete infirmitatem temperaretur, quae tamen ab ipso confortatus, fideliter et patienter passus est.