1 | Quid est quod Apostolus dicit: «In ipso vivimus, movemur et sumus? » |
2 | SOLUTIO In ipso cum elementis movemur, quibus ita utimur, quod omnia, quae ad usum nostrum pertinent, ab eis quaerimus; in ipso etiam illuminati, et per spiraculum vitae vivificati vivimus, per quod eum Deum et Creatorem nostrum esse cognoscimus. In ipso etiam sumus, quia finem vitae in anima, qualiacunque merita ipsius sunt nunquam habebimus, per quam cum omni sensualitate nostra cum elementis et in elementis, sicut ventus volamus et movemur. |