QUAESTIO XV
1 | Quae est longitudo et latitudo, et sublimitas, et profunditas, quae Paulus optat Ephesios (cap. III) comprehendere cum omnibus sanctis? |
2 | SOLUTIO |
3 | Per longitudinem istam, divina essentia, quae sine fine et initio est, intelligitur; quoniam ipsa ab opere suo, quod initium habet, in nulla ascensione ullius scientiae comprehendi potest. Per latitudinem vero, infinita potestas Dei significatur, quae a nullo incoepit, et quae proficiendo non augetur, nec deficiendo minuitur. |
4 | Per sublimitatem namque claritas sanctae divinitatis, quae nunquam clarescere incoepit, et cuius fulgor nunquam transibit, accipienda est. Per profundum autem designatur, quod Deus in his tribus praedictis viribus contra abyssum aquilonis, qui in potestate sua sunt, et qui nequaquam ei resistere valent, pugnat, in cuius claritate omnes sancti comprehenduntur, qui eum amaverunt, et cum eo in bona perseverantia ministerii sui, cum fide et operibus perstiterunt. |