1 | Quid est quod Paulus dicit: «Si linguis hominum et angelorum loquar? » Quae sunt linguae angelorum? |
2 | SOLUTIO |
3 | Angeli qui spiritus sunt, nisi propter hominem verbis rationalitatis non loquuntur; quoniam linguae eorum sonans laus sunt. Homo enim, qui omnia quae sonant, per sonum eorum cognoscit, iucunditatem cordis sui in sono vocis, quam cum spiramine animae levat, ostendit. |