monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 13
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XII <<<     >>> QUAESTIO XIV

QUAESTIO XIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Nunquid vere credendus est Samuel ad invocationem pythonissae evocatus?
2 SOLUTIO
3 Saul qui propter peccata sua a Deo reprobatus et derelictus fuit, eventum futuri praelii per pythonissam scire volebat; unde Samuelem a mortuis sibi avocari praecepit, qui ei indicaret quod quaerebat. Sed hoc nullo modo fieri potuit; quia impossibile esset, ut sanctus et iustus homo post mortem mendacium loqueretur, cum nulla fidelis et infidelis anima a corpore soluta, mendacium loqui possit. Animae namque Samuelis et Saulis aequalem mansionem habere non possunt, quia Samuel fidelis amicus Dei fuit, et Saul praeceptorum eius rebelli praevaricator exstitit.
4 Diabolus etiam hominem per nullius hominis animam decipere potest, sed per formam alicuius creaturae eum decipit. Saul enim regnum cum vita amisit, quia a Deo recesserat; sicut etiam Adam propter praevaricationem, a gloria paradisi nudatus, filius mortis effectus est; ideoque quod inquirebat apud Dominum, obtinere non potuit.