monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 12
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO XI <<<     >>> QUAESTIO XIII

QUAESTIO XII SHOW APPARATUS

1 Quid est quod in libro Regum de arca dicitur : «In arca non aliud est, nisi tabulae Testamenti;» et in Epistula ad Hebraeos legitur: «Post velamentum aliud tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum, aureum habens thuribulum, et arcam Testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae Testamenti?
2 »
3 SOLUTIO
4 Quid dixit, non aliud in arca populo Israelitico in magna veneratione habita contineri, quam tabulas Testamenti; ille nec plus in ea esse cognoscebat, nec etiam plus inde scire quaerebat; Paulus vero, qui ob spiritus sui profundam scientiam, divina gratia revelante, plus aliis sapiebat, quid amplius in arca secreti servaretur, plenius edocuit.