monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 10
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO IX <<<     >>> QUAESTIO XI

QUAESTIO X SHOW APPARATUS

1 Quare in spelunca duplici, quam emit Abraham a filiis Heth, sancti patriarchae tanto desiderio sepeliri voluerunt?
2 SOLUTIO
3 Per speluncam duplicem, quam in sepulturam Abrahae sibi pretio comparavit, vetus lex et nova figuratur; quia sicut anima in corpore, sic nova lex in veteri latebat, et in his duabus mors, quae per mulierem subintravit in mundum, sepulta est: sancti vero patriarchae in eadem spelunca sepeliri desiderabant; quia spiritu prophetiae attacti, sacramentum novae legis in veteri cognoverunt, ut etiam in virga Aaron, quae floruit, sacramentum Filii Dei in redemptione hominis latebat, quoniam in creatura Creatorem cognoverunt, ut etiam in sacrificio agnorum et arietum Christus passurus significabatur.