monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 9
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO VIII <<<     >>> QUAESTIO X

QUAESTIO IX SHOW APPARATUS

1 Cur Abraham et Iacob, ille servo, iste filio, praeceperunt, ut iuraturi, manus suas sub femoribus eorum ponerent?
2 SOLUTIO
3 Abraham, qui ad praeceptum Domini patriam et cognationem suam reliquit, per vulnus carnis suae (quod signaculum fidei fuit) tanquam gloriosus signifer, ad praelium contra vitia pugnaturus processit. Ipse enim per gratiam Spiritus sancti vexillum sanctitatis prae caeteris portabat, et per finem operum suorum, privilegium summae sanctitatis obtinuit. Unde in iuramento sub femore, sanctam humanitatem Christi praesignavit, qui antiquo consilio omnipotentis Dei, de semine ipsius descenderet per humanitatem suam, consilium antiqui serpentis, hominem liberando destruxit.