monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO V <<<     >>> QUAESTIO VII

QUAESTIO VI SHOW APPARATUS

1 Quales oculi primis parentibus aperti sunt, cum ante peccatum ambo viderent. Unde dicit: «Vidit mulier lignum, etc.»
2 SOLUTIO
3 Primi parentes ante originale peccatum (anima per innocentiam corpori dominante) spiritales oculos habebant. Sed ipsis post peccatum spiritali visione eorumdem oculorum privatis, atque per conditionem peccati mortalibus effectis, carnales oculi aperti sunt, ita quod per scientiam mali, opera peccatorum videndo et cognoscendo, secundum desideria carnis, diabolo suadente, faciebant.
4 Sic etiam omnem gloriam quam prius habuerant, ita oblivioni tradiderunt, quod vix aliqua eorum recolebant, sicut homo qui rem aliquam de longe conspiciens, vix considerare potest quid sit, et sicut etiam umbra pertransit, quae in speculo videtur.