monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 5
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO IV <<<     >>> QUAESTIO VI

QUAESTIO V SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quid est hoc, quod Deus dixit: «Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum?»
2 SOLUTIO
3 Hoc tale est: Adam per scientiam boni et mali aliquid commune nobiscum habuit; sed bonum in scientia boni deseruit, malum in scientia mali, cum gustu vetiti ligni elegit. Et iterum Adam a nobis alienatus, quia bonum quod prius experimento cognovit, per consilium serpentis contempsit, et per gustum delectationis, malum prius inexpertum, illi consentiendo, perfecit.
4 Et iterum dixit: Videte ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum (ibid.). Hoc Deus ideo dixit, quia in magna misericordia super opus suum, scilicet hominem qui peccaverat, movebatur, ne ipse a gloria sic mutatus, miserabiliter in aeternum viveret; et eum hoc modo, quemadmodum pater filium suum, qui ab eo discedere vult, ad se misericorditer traxit.
5 Ipse enim hominem, quem indumentum Verbi sui praescivit, valde diligebat; nam etiam omnem creaturam ad servitium suum creavit, et eum in locum, unde ille lucidus velut cadaver in mortem cecidit, deputabat.