monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 4
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO III <<<     >>> QUAESTIO V

QUAESTIO IV SHOW APPARATUS

1 Quo genere locutionis usus est Deus, et in qua specie primo homini apparuit, cum praeceptum ei dedit, et in qua, cum post peccatum in paradiso deambulavit?
2 SOLUTIO
3 Omnipotens Deus angelicis verbis Adae locutus est, quae ipse bene cognovit et intellexit. Per sapientiam enim suam quam a Deo acceperat, et per spiritum prophetiae omnes linguas, quae per homines postmodum inventae sunt, tunc in scientia sua habuit, ac naturas omnium creaturarum ad plenum novit.
4 Dominus etiam cum inaestimabili claritate ipsi apparuit in qua nullius creaturae forma fuit, et iterum post peccatum deambulans in paradiso, in flamma ignis apparuit.