monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 3
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO II <<<     >>> QUAESTIO IV

QUAESTIO III SHOW APPARATUS

1 Antequam primus homo peccaret, videbat ipse corporeis oculis Deum, vel visuri sumus nos eum corporeis oculis, cum secundum Apostolum, corpora spiritalia in resurrectione receverimus?
2 SOLUTIO
3 In resurrectione cum homo corpus spiritale re ceperit, et cum idem corpus animae inseparabiliter unitum fuerit, splendidam faciem sanctae Divinitatis cum angelis sine fine intuebitur. Adam namque, qui ita sapiens et perfectus a Deo formatus erat, quod scientia et sapientia super omnes homines repletus fuit, Deum in divinitate sua, sicuti est, nunquam videbat; sed quando claritatem de vultu eius procedentem, exterioribus oculis vidit, in qua verum Deum esse veraciter cognovit.
4 Sicut enim ante peccatum cum adhuc anima ipsius corpori suo dominaretur, oculis suis, qui per innocentiam tunc spiritales fuerunt, praedictam claritatem inspexit, quod postea facere non potuit, quia visionem istam in paradiso post peccatum statim perdidit, cum oculi eius in praevaricatione praecepti Dei, quod ante cognovit, per carnale desiderium aperti sunt.