monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 2
Hildegardis Abbatissa, Triginta Octo, QUAESTIO I <<<     >>> QUAESTIO III

QUAESTIO II SHOW APPARATUS

1 Quid est quod scriptum est: «Divisit Deus aquas, quae erant sub firmamento, ab his quae erant super firmamentum?» Nunquid credendum est materiales aquas super firmamentum esse?
2 SOLUTIO
3 Deus aquas quae super firmamentum erant, ab his quae sub firmamento erant, ideo divisit, ut sicut inferiores aquae terrenis constitutionibus adsunt, ita etiam et superiores aquae superioribus constitutionibus adessent. In aquis enim superioribus nihil est quod crescat aut deficiat, sicut in istis inferioribus aquis, in quibus quidquid vivit, hoc quemadmodum homo crescit et deficit.
4 Sed illae superiores aquae in primo statu suo sicut Deus eas constituit, persistunt, et in circulo suo fluunt, et materiales sunt, non tamen ut aquae inferiores, quoniam multo subtiliores, et nostris visibus omnino invisibiles existunt, quarum humiditate et ignis ibi exstantis calore, desuper firmamentum solidatur, velut corpus per animam subsistit, ne dissolvatur.
5 Aquae vero inferiores istae de sub firmamento grossiores, speculum sunt coelestium luminarium, solis scilicet, lunae et stellarum, quae infinita diversarum specierum animalia continent, quae in eis nascuntur et subsistunt; ideoque officia superiorum et inferiorum aquarum in cunctis dissimilia sunt.