3 | Omnipotens Deus, qui sine initio et sine fine vita est, et qui omnia in scientia sua aeternaliter habuit, materiam omnium coelestium et terrestrium simul creavit, coelum scilicet, lucidam materiam, et terram, quae turbulenta materia erat. Ista vero lucida materia, de claritate quae aeternitas est, sicut spissa lux fulminabat, quae etiam super turbulenta materia lucebat, ita quod ei adiuncta erat: et istae duae materiae simul creatae sunt, ut unus circulus apparuerint. In primo namque Fiat, angeli de praedicta lucida materia cum eorum habitaculo processerunt; et quia Deus, Deus et homo est, ad faciem Patris angelos creavit: et hominem, de quo tunica induendus erat, ad imaginem et similitudinem suam formavit: sic quoque ad imperium omnipotentis Dei, cum diceret: Fiat, quaelibet creatura de turbulenta materia secundum speciem naturae suae apparuit. Sex enim dies, sex opera sunt; quia incoeptio et completio singuli cuiusque operis, dies dicitur. |