RESPONSUM HILDEGARDIS. SHOW APPARATUS
1 | Charitas, quae cum abstinentia peccatorum fidem instituit et castitatem cum patientia aedificat, columnae quae quatuor partes domus sustinet, similis est. Ipsa enim charitas plantaverat hortum valde gloriosum cum pretiosissimis aromatibus et nobilissimis floribus, rosis et aliis, qui suavissimum odorem spirabant, in quibus verus Salomon oculos suos pascere solebat. |
2 | Hortus iste virtutes sanctas designat, quas Deus, qui vera charitas est, in virga Iesse operatus est, Maria videlicet, quae in castitate floruit, et nobilissimum florem protulit. De flore ista vox turturis audita est, quae virginalem naturam vocavit, quam lilium significat, quod in suo stipite candidos flores, cum fragrantia gratissimi odoris emittit. |
3 | Sicut et ipsa virginitas propter dulcissimum odorem bonae intentionis in mundo honoratur. Eremitae quoque sive monachi, qui propter Christum saeculo renuntiaverunt sine societate saecularis pompae vivere debent, sicut virgo post votum sine memoria viri; quia virgines et monachi inter angelicos ordines idem sunt; quoniam sicut angeli nihil aliud quam faciem Dei inspicere desiderant, sic et ipsi omnibus pompis saecularibus abiectis, Agnum Dei, Christum scilicet, crucem eius baiulantes, sequuntur, in quibus propter verum contemptum saeculi rutilantes flores passionis Dominicae generant. |
4 | Nunc, o fili Dei, in valle verae humilitatis positus, in quiete ambula sine elatione quae praecipiti monti assimilata, difficilem, et velut impossibilem ascensum vel descensum praebet innitentibus, et in cuius summitate nullum aedificium patet. Homo enim qui tentat altius ascendere quam possit pervenire, ille nomen sanctitatis absque securitate possidet; quia solo nomine sine aedificio bonorum operum et quadam inepta laetitia mentis gloriatur. |
5 | Tu enim gloriosissimum hortum quem charitas plantavit, aspice, et unamquamque virtutem in vera humilitate et simplicitate cordis ad te collige; et licet inter varias hominum mentes constitutus sis, disce tamen quoniam longanimiter et patienter omnes nos divina bonitas tolerat. Fuge etiam inconstantiam pigri servi, qui hodie uni domino, cras alteri servit; et gladio verbi Dei viriliter accingere, exemplo fortissimorum militum, qui lectum veri Salomonis ambientes custodiunt. Mentis quoque tuae sinceritatem cum vigilantibus oculis Deo omnipotenti, ne in dubio dormire incipias, iterum atque iterum commenda. |
6 | Et esto probus et dilectus miles veri Salomonis, quem pro victoria quotidianae pugnae diligit et coronat. Spiritus sanctus igne sui amoris te accendat, ut in amore servitii sui indeficiens perseveres, quatenus vivus lapis coelestis Ierusalem quandoque fieri merearis. |