2 | Gaudium quod de visione et collocutione tua, cum abbate nostro tempore Quadragesimali, ad te proficiscendo, divinitus mihi indultum credideram, ad tempus quidem mihi invidia, ut puto, diaboli sublatum est. Nam cum Coloniam usque processissemus, ter nostrum impediente Satana, et per iniquas carnalium propinquorum suorum suggestiones propositum abbatis ad te protendendi conturbante, ulterius destitimus. |
3 | Sed spero quia quod ablatum mihi doleo, opportuniori tempore, remotis omnibus impedimentis, gratia mihi divina restituet. Interim tamen de quaestionibus illis, quas per me fratres Villarenses ad te solvendas mittebant, quasque ego revocatus ab itinere, tibi perferendas, dilecto mihi Baldo commisi, quid actum sit, vehementer scire cupio, utrum videlicet, necne ad te pervenerint. Quod si pervenerunt, obsecramus omnes, nostrae partis amici tui in spiritu, tuis affusi pedibus, ut mare solutionis earum fiducialiter ingrediens, aurae Spiritus sancti vela committere non pertimescas, tali duce freta sine difficultate, placido portui mox adlapsura. De quibus etiam precor, ut cum praescriptis litteris Villarensium et nostris solutionibus earum praescribas, ut alterae ex alteris gratiores fiant, et clarius elucescant. |