monumenta.ch > Hilarius Pictaviensis > ...


... SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Rex fuit Antiochus Syriae ditissimus olim,
in cuius regno mater natique fuerunt
septem, ut fama refert, de sancta gente creati.
2  quos cura adsidue generis meminisse iubebat
et legi seruire datae: sic namque uolentes
de populo meliore dei sua iura tenebant.
3  rex auidus mutare iidem, mutare timorem
iustorum uoluit. 4  populo ut misceret iniquo.
5  praemia promittit matri. 6  nromittit et auri,
et quidquid posset toto conquirere regno,
si modo mutaret mores sensusque priores,
cogeret et natos alios sibi fingere mores.
7  illa negat tacitumque premit sub corde dolorem.
8  hanc postquam nulla potuit conpellere praeda,
temptauit primum tormentis uincere saeuis;
pertulit illa graues gemitus et tristia regis
uerbera non timuit. 9  uictum ut se uidit at ille:
. 10  ,Heu. 11  quid agam," dixit, "uincis quod femina regem?
non tamen effugies: plus est, quod dura dolebis.
12  20 in natos saeuibo tuos; licet inproba perstes,
hac certe ratione meum sanabo dolorem. 13  "
sustulit illa manus caelumque adspexit in altum;
emisit gemitus et talia uerba locuta est:
Tu licet et gazas tradas et regna. 14  tyranne,
non capimur regum donis, nec munera sanctis
eripient promissa dei. 15  spes certior illa est.
16  quae uitam nobis promittit tempore longo:
hanc sequor, hanc didici, non lubrica tangere dona;
sumere diuitias facile est et perdere uitam.
17  sed licet et flammas post uerbera saeua mineris,
nil mutare potes, quod primis coepimus annis.
18  uirtute id cum lege data mihi uincere certum est.
19  quid nunc, saeue, iubes ? natis quid, dure, minaris?
hoc solo poteris matrem turbare dolore.
20  est mihi namque deus spes; est mihi cura meorum,
per quam spero equidem te nullum uincere posse.
21  caeli, quaeso. 22  faue numen, quia iusta rogamus".
23  rex furit Antiochus, turbatus corda tumultu
concutit et saeuos testatur lumine uultus,
miraturque diu, possit quod femina tantum.
24  Pare, age, miles!" ait; "regi quoque pare, minister;
uos famuli parete mihi! date digna furenti
femineo tormenta malo; seruire furentem
femina me cogit: quod plus est, femina uincit
regis iussa sui! sed non inpune locuta est:
membratim perdam septem quot perfida natos
intra se retinet: quorum qui primus habetur,
hic primus pereat; perdas sic ordine cunctos,
cratibus inpositos subiectis urere flammis
cernat ut ipsa suos mater nunc aspera natos.
25  poena autem manet haec; celeres decet esse ministros".
26  Interea fecunda parens iam crine soluto
stabat et, hortanti similis, iam pectore nudo
ubera protendens, natorum alimenta suorum,
non confusa aperit, natumque ut uidit ad ignem
constantique gradu fortem procedere, dixit:
Tu mea progenies, tu primus respice matrem.
27  tu certe meus es: nunc nostri, nate, memento!
te primum peperi, tu nunc imitare parentem:
sume meos mores et regem uince tacendo.
28  tu poteris durare diu, si tempora uinces:,
perfida ne superet sanctos uiolentia regis,
utere consilio matris, nec damna timebis.
29  fortior esto aere saxoque potentior ipso;
ingredere ut iuuenis, patienter uince dolores".
30  Ille modo ad matrem uultus, modo tollit in altum,
dumque tacet tacitusque rogat, quem debet, et orat,
non sensit rapidos subiectis cratibus ignes.
31  corpus inane fluit; mater gauisa dolore est.
32  et dixit: "Vici : uineam sic saepius, oro;
duret natorum uirtus incognita regi,
sed iam nota deo, populi qui pectora nouit".
33  Finierat primi partus fecunda dolorem,
sed remanente metu pro pluribus anxia mater;
dissimulatque tamen, ne regem gaudia tangant.
34  rex stupet Antiochus nec credit posse sequentes
poenae tale genus simili peruincere sensu.
35  coepta iubet peragi; mater non territa mansit;
sed tamen ut uidit pallentem adsistere natum.
36  haec secum uoluens aliqua iam parte leuatur:
"Ecce secunda mihi partus producitur aetas:
quam similis fratris formae! si pectore duras
et sequeris primi partus uestigia nostri.
37  esse meus poteris; poteris reparare salutem,
quam iam frater habet, matris praecepta secutus.
38  pone metus, regisque minas contemne furentes
regnaque, quis cursim labentia tempora dantur.
39  non poterit post ista tibi rex iste nocere ;
sed poteris post haec tu regi, nate, nocere.
40  temporis ecce leuis conscendere cogeris ignes!
uirtutis locus est: languentem pone timorem:
esto memor nostri generis, si sensus inhaeret.
41  hic qui sceptra tenet, regno qui saeuit, in isto
tempus inane agitat regno, uitaque carebit
damnatusque nocens' aeternos sentiet ignes:
tu securus eris, turba comitante piorum.
42  adspice nate meos uultus et suspice caelum
auctoremque deum, per quem tibi uita paratur.
43  fac melius, fratrisque tui uestigia calca:
non quod iste iubet, sed quod deus imperat, audio "
sicut. 44  erat monitus matrem caelumque uidere,
constitit atque hilari uultu contemnere regem
coepit et, ut ridens, ardentes inruit ignes
conlapsusque iacens anima superante quieuit.
45  mater ut hoc uidit, rigido sic ore locuta est:
"Felix parte aliqua sum: iamiam non potes omnes.
46  saeue tyranne, meos cruciando uincere natos.
47  te grauior mox poena manet, crudelis, inique;
quam patiere breui; deus haec namque omnia cernit".
48  Iam duo securi contempto rege manebant,
spes melior iam matris erat: iam tertius instat
ecce locus poenae: si poena est uincere regem,
et seruire deo: laus est. 49  non poena furentis.
50  tertius adtrahitur iuuenis frendente tyranno,
qui nondum satiatus erat; furor intus et ira
saeuibant pariter. 51  quod fortia pectora fratrum
uiderat inpauide regis superasse furorem.
52  constitit ante pedes iuuenis florentibus annis,
egregius forma, dignus qui regna teneret,
dignior Antiocho. 53  et sic meliora secutus
regna. 54  uolente deo. 55  mater cui talia fatur:
"Accipe. 56  nate. 57  tuae securus dicta parentis;
accipe, ne segnis perdas uirtutis honores.
58  sunt tibi iam fratres pietatis sede manentes.
59  iam meliore loco. 60  quam regna labentia regis.
61  quorum si proprios attingis pectore sensus,
uictor apud populos regem superasse fereris.
62  sicut fama tuos iam misit in omnia fratres.
63  his accede, precor; sunt haec aptissima dona
contempsisse nefas et iura relinquere regis
indomiti, quem nulla manet post ista uoluptas".
64  at iuuenis tacito mittebat murmure uoces;
oranti similis palmas tendebat in altum
subnixoque genu matris pendebat in ore,
qua licet adspectu corpus cui turba premebat.
65  qui simul admonitus cratem conscendit, in igne
intrepidus certaque fide sua membra locauit. 66  ~
conciderunt flammae tepida remanente fauilla
corpusque inlaesum tellus adaperta recepit,
sancta quoque ad superos anima inuiolata recessit.
67  at mater dubitans, gemitus an gaudia sumat,
haesitat et querulo sic est sermone locuta:
"Quid nunc, dire, paras? iussis parebimus omnes.
68  sed numera partus, custos ne subtrahat ullum!
ac, licet ipse uelis, non sum passura, tyranne,
ut non isto omnes pereant certamine nati.
69  temporis ista tui, mutes licet, horrida poena est
duraque damnatis eadem sententia natis.
70  si grauiora putas, si sunt grauiora, minare !
quodque meos cernis uultus, horrore teneris?
gaudemus pariter, quotiens decernis in istos".
71  Ardet at ipse magis rabida rex concitus ira
temptarique putat, ne, sicut cetera fratrum
turba, ferat poenas, matremque hoc quaerere sentit.
72  durat in exitium, quartumque addicere natum
poenae mox uoluit; lassati namque ministri
nec regis furias, nec regem ferre ualebant.
73  pro pudor! erubuit uultus ostendere matri
natus et attonita mente confundere coepit.
74  hunc postquam stantem submisso lumine uidit,
talibus adgreditur dictis monitura timentem:
"Quartus es a primo partus mihi, quartus et infans.
75  quae nunc uerba tibi, quae possum dicere, nate,
hoc nisi. 76  quod solum durata potentia tecum
sit simul et uirtus sanctaeque et originis auctor?
illi debemus, regi quodcumque negamus;
ille dedit nobis Abraham cum semine sancto,
per quem nobilitas, per quem genus omne probatur,
quod manet in domino sanctum; quia nascitur Isac
tunc, cum iam nullum natum sperare senectus
sponte sua poterat, sterilis quia SalTa manebat.
77  illa tamen peperit, generisque propagine coepta
ex insperato remanent tibi, Sarra, nepotes,
Esau et patria deductus origine Iacob.
78  quos scimus partu geminos peperisse Rebeccam.
79  hinc sumus, hinc morimur; genus hoc tibi, nate, petendum est.
80  tu tibi pande uiam genitori[que] ac cede priorum,
quorum progenies totum dispersa per orbem
inuidiam patitur, dominum quia sola potentem
mente colit, mixta nec turbae accedit iniquae.
81  quid tibi cum tristi uultu? quid lumina terra
fixa tenes? caelum potius caelique parentem
conspice! ne dubita, mater tibi prospera monstrat.
82  quidquid inest, patienter adi; comitare ualenter
turbam, nate, meam numerumque hortare sequentem".
83  sic dilecta parens, luctus et gaudia miscens, -
finierat claros monitus: tum luminis orbes
ipse leuat matremque oculis intendere coepit.
84  nil iam triste gerens habitu uultuque fatetur
se timuisse nihil nisi tristia uulnera matris
per partus diuisa suos. 85  sicque ipse tenentum
elapsus manibus cursu contendit in ignes.
86  mira loquar: non flamma comas, non contigit ora;
corpus ut exanimum flammas superarat et ignes,
ore patente, tamen tacito, qua spiritus iret,
unde acceptus erat, pariter cum sanguine fugit.
87  hoc ipso gauisa parens, quod, qui modo tristi
constiterat uultu, fretus mox pectore toto
paruerit monitis et regis tempserit iras.
88  sic est orsa tamen, cum rex dubitaret in illos,
qui superant, gemitusque darent pia turba ministris,
regem execrantes, tacito sermone querentes:
Protrahe; quid dubitas? nulli iam parcere debes.
89  nec potes, ut cupias: decretum rumpere noli.
90  appello regem, totum qui temperat orbem,
cui mare, cui caelum, caeli cui sidera parent,
quod, nisi producis, timor est. 91  iam segniter haeres,
iam sentis, quae regna petat, quae gloria nobis
parte in utraque manet, si iam tu parcere nolis.
92  nam quoscumque tuo iussisti excedere regno
saeuitia comitante, tuum uicere furorem,.
93  nempe tuum, laetique manent in sede piorum.
94  forsitan hoc mortem credas, furiose tyranne ?
uita est longa magis regnoque potentior isto.
95  quod regis et cuius extrema in parte moraris.
96  hos quoque si metuis, superant aetate minores.
97  contemptaque simul uici tua regna, superbe:
sed perage imperium nec partus diuide nostros:
hos quoque da flammis et uiribus utere regni.
98  mortalis tamen es, nec in aeuum regna tenebis!"
Concipit Antiochus furias, saeuusque tyrannus
aestuat et gemitus inter sua pectora uoluit.
99  consentit cum mente dolor tristisque grauatos
attollit uultus et talia uerba profatur: '
,,Haec tua libertas et dura potentia linguae
atque hic, quem tumida portas ceruice rigorem.
100  sentiet, irati regis quid tempora possint.
101  si nondum es satiata malis et fingere temptas
laetitiam luctusque tuos in gaudia uertis:
non mutabo necem; gaude, laetare, triumpha.
102  dummodo sic uincas, ut sis suprema tuorum -
sic furiosa animis natorum funere gaudet?
hos quoque do flammis; hoc nec mutare potestas
ulla potest; decreta manent - laetare superstes.
103  natis orba tuis. 104  et ne mea iussa morentur,
ordo suos pergat cursus. 105  producite natum.
106  ne uani pereant ignes dubiusue uideri
rex possit. 107  certe timor est mihi femina nullus. 108  "
Praecipuus de gente tua produceris, ore
et specie mirande puer, cui pectore uirtus
finna manet. 109  iamque hunc poteras uel uincere regem.
110  ad quem sic placido mater sermone locuta est:
"Si dare conplexus matri tibi, nate, liceret,
confiteor, soli post uulnera, nate, dedissem;
sed me dura uetat tristisque potentia regis.
111  deneget amplexus, dum sit uox libera nobis
et liceat meminisse dei legemque tenere,
non a rege datam, sed quam deus arbiter orbis
tradidit et mundi rector, Mosesque petitam
accepit populoque dedit. 112  cui maxima laus est
nosse deum, meritum cui nos debemus honorem.
113  tu modo ne dubites monitis parere parentis.
114  sit uigor et uirtus, penitusque in pectore toto
mens maneat iam plena deo: sit fortior aetas,
quam regem sperare fuit superare iubentem.
115  o quanta est uirtus, quanta est fiducia forti!
sed iam ne dubites medias peruincere flammas:
uictor eris, mihi crede puer, uictorque redibis.
116  ossibus et ualidis miscebunt corpora nerui,
seruatas animas iterum in noua uiscera reddent.
117  sed ne forte tamen rapidus te terreat ignis,
fratrum sume animos aeternumque inuoca numen".
118  iussa facit tacitusque deum testatur et orat
murmure, quo poterat. 119  puerum non impedit aetas,
non timuit cratem expositam, matrique uolenti
paruit et dicto citius super inruit ignes.
120  cesserunt flammae, cessit dolor omnis et una
corpus et ignis erat: corpus superauerat ignem,
spiritus ante tamen placidas superauerat auras.
121  laeta dolet tacite mater, pressoque dolore
tristitiam luctusque suos in gaudia uertit.
122  Interea trepidat et curas corde uolutat,
non de praeteritis, sed de puerilibus annis:
qui superant, ne forte negent; ne forte timorem
concipiant animo. 123  regique accendere malint.
124  quo minor est aetas, maior metus; anxia secum
ducit heu curas: et iam spes ac timor una
luctantur matrisque piae per uiscera currunt.
125  spes tamen est maior, natum ut procedere uidit,
et procul exultans: "Video, quid possit in isto
spes conferre mihi: uultus agnoscere nostros
debet et hic, fratrum numero parere suorum.
126  forsitan hunc solum puerilia pectora tangant
indigneque ferat, quod sic uelut hostia detur.
127  adloquar et paucis conabor dicere uerbis.
128  sit memor ut, potius generis, quam temporis huius.
129  "Si te nobilitas, generis si tangit origo.
130  respice, nate. 131  tuos, Israhel quoque respice, nate.
132  noli annos numerare tuos, puer; incipe forti
pectore ferre deum. 133  tradent hoc saecula saeclis,
quod tua det fortis aetas exempla futuris
temporibus. 134  da, nate, precor, quodque amplius hoc est:
cogita, quae fugias et quam meliora petantur.
135  non te sollicitet stolidi fallacia regis
295 sed crescant istaec nunc in contraria". 136  uictor
spiritus extinxit flammas; sic deinde uocatum,
quod dederat, corpus tellus adaperta recepit,
sanctaque, quae superest, anima inuiolata recessit.
137  Quamuis lassa parens perque et sua uulnera uictrix
procidit in faciem pariter manibusque supinis
has habuit uoces et talia uerba locuta est:
"Qui tenes imperium caeli terraeque marisque,
sidera qui caelo, qui das animalia terris.
138  aequoribus pisces, auibus qui temperas auras:
ad te, magne, meae mentis fiducia surgit,
qui chaos inmensum, caeca caligine mixtum,
diuidis in partes et das noctemque diemque,
lunamque ac solem, uario quos tempore semper
nocte dieque iubes lumen praebere per orbem.
139  post haec das hominem, cuius de semine mundi
conpletur mortale genus, cui lingua loquescit
dissona per gentes; sapor est tamen omnibus unus.
140  sed quid mutarit meritumque hominumque loquellas,
longa referre mora est: coeptis insistere certum est.
141  te mare diuisum uirga tenuisse fatemur,
dum pede per siccum populus transcenderet aequor,
Aegypti fugiens mortes regemque Pharaon,
qui sibi sanctorum numerum seruire iubebat.
142  quem tua maiestas Mose duce transtulit amne
seruatumque tua tutum uirtute diremit.
143  terra dabat fructus, quos te cogente ferebat,
et sitis ad requiem quaesita est lympha latebris".
144  umor erat nullus: cuncti clamore querentes
poscebant Mosen, daret ut sitientibus undas.
145  ad quos ille breui sic est sermone locutus:
"Credite posse deum, quidquid petieritis illum.
146  qui potis est uirga hac amnem defundere saxo.
147  ut ueniant fontes tota regione negati".
148  percussitque simul: dicto uelocius omni
emisit saxum fontes dulcedine prima.
149  confiteor, totus cum sit tibi debitor orbis.
150  tu, quidquid possunt gentes, potes omnia solus,
et quod non capiunt gentes, capis omnia solus.
151  tu mortale genus curis onerasque leuasque:
te precor attonita mente confirma timentem.
152  ne desit fratrum numero meus infimus infans
ignarusque sui; quem iam procul ecce teneri
conspicio turba circumueniente frequenti.
153  hunc propter solum lacrimas mihi commouet aetas;
unus enim superest, de quo mihi maxima cura est.
154  ne tener ignoret, qua sit de gente creatus.
155  hunc ego si possem secreto adprendere solum,
blandirer, patriumque genus patriamque docerem:
si quaecumque tamen potero, solacia mittam.
156  "Parue puer, tenerisque tuis mihi carior annis -
carior es regno, uita quoque carior ipsa -
tu potes in totum uictricem reddere matrem.
157  tu, finis partus finisque future malorum,
si te cura mei tangit, si matris honorem
mente pia retines; quamuis sis carus et infans,
hoc magis aure auida dictis adtende parentis.
158  primum disce, puer, quid sis post ista futurus.
159  si patiens fueris; quod te milii, care, futurum
facta docent. 160  fratrum sanctorum in parte manebis
et requie securus eris, dum saecula cursus
saeua suos peragunt. 161  finito tempore longo
hanc lucem repetens aeternaque regna uidebis.
162  non maculata malis, sed erit concordia sanctis;
nec morti locus ullus erit, nec bella citatis
committentur equis, sed pax aeterna manebit.
163  matri crede tuae, quae te cupit esse salutis.
164  heu mihi, cur tristi uultu mea dicta repellis?
quid refugis? miserere mei, miserere tuique!
si liceat. 165  prior ire uelim: uetat ecce ! sed ibo
tunc, cum uictorem te uidero, nate, malorum.
166  quid sperare iubes? solus mea dicta moraris,
solus adhuc etiam reuocas mihi, nate, dolorem.
167  adnuis. 168  an damnas et me fratresque genusque?,
quod ne forte uelis, oro te et deprecor. 169  audi!
his ego te paruum nutriui, nate, papillis,
his precor, et lacrimas te propter, nate, profundo,
ne remanere uelis: remanebis solus et orbus;
non tibi iam frater est ullus. 170  solacia uitae
quis dabit? heu solus matrem confundere temptas
375 et genus et patriam, si talia dicta recusas.
171  o quanto melius uitam seruabis in aeuum.
172  si facis ante deum, quidquid fecere priores!
audenter depone metus, depone timorem,
concipe mente deum; uires dabit ille uiriles".
173  haec dum mater agit, puer ad praecepta parentis
respicit, et solum ut se uidet esse relictum,
sustulit in caelum uultus palmasque supinas,
et sic uoce petens aeternum numen adorat:
quem secum sensu pariter nutuque rogabat.
174  uinceret ut regem, saeuos ut uinceret ignes.
175  atque ita non segnis, nec pro puerilibus annis
prosilit intrepidus, medios delapsus in ignes,
et pugnat uictor, donec remearet in altum
spiritus et fratrum peteret secreta priorum.
176  Dum puer ista gerit, soluerunt gaudia matrem:
iamque ut erat lassata malis, iam uoce negata
spirat ouans; interque manus conlapsa suorum
_ concidit exanimis resolutaque membra quierunt.
177  sic ipsa et nati sanctorum in parte recepta est.
178 




monumenta.ch > Hilarius Pictaviensis > ...