Caput 21 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | et vidi caelum novum et terram novam primum enim caelum et prima terra abiit et mare iam non est |
| 2 | et civitatem sanctam Hierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo paratam sicut sponsam ornatam viro suo |
| 3 | et audivi vocem magnam de throno dicentem ubk805.28 r ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis et ipsi populus eius erunt et ipse Deus cum eis erit eorum Deus |
| 4 | et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra quae prima abierunt |
| 5 | et dixit qui sedebat in throno ecce nova facio omnia et dicit scribe quia haec verba fidelissima sunt et vera |
| 6 | et dixit mihi factum est ego sum Alpha et Omega initium et finis ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis |
| 7 | qui vicerit possidebit haec et ero illi Deus et ille erit mihi filius |
| 8 | timidis autem et incredulis et execratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idolatris et omnibus mendacibus pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure quod est mors secunda |
| 9 | et venit unus de septem angelis habentibus fialas plenas septem plagis novissimis ubk805.28 v et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi sponsam uxorem agni |
| 10 | et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Hierusalem descendentem de caelo a Deo |
| 11 | habentem claritatem Dei lumen eius simile lapidi pretioso tamquam lapidi iaspidis sicut cristallum |
| 12 | et habebat murum magnum et altum habens portas duodecim et in portis angelos duodecim et nomina inscripta quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israhel |
| 13 | ab oriente portae tres et ab aquilone portae tres et ab austro portae tres et ab occasu portae tres |
| 14 | et murus civitatis habens fundamenta duodecim et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum agni |
| 15 | et qui loquebatur mecum habebat mensuram harundinem auream ut metiretur civitatem et portas eius et murum |
| 16 | et civitas in quadro ubk805.29 r posita est et longitudo eius tanta est quanta et latitudo et mensus est civitatem de harundine per stadia duodecim milia longitudo et latitudo et altitudo eius aequalia sunt |
| 17 | et mensus est murus eius centum quadraginta quattuor cubitorum mensura hominis quae est angeli |
| 18 | et erat structura muri eius ex lapide iaspide ipsa vero civitas auro mundo simile vitro mundo |
| 19 | fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata fundamentum primum iaspis secundus sapphyrus tertius carcedonius quartus zmaragdus |
| 20 | quintus sardonix sextus sardinus septimus chrysolitus octavus berillus nonus topazius decimus chrysoprassus undecimus hyacinthus duodecimus amethistus |
| 21 | et duodecim portae duodecim margaritae sunt per singulas et singulae portae erant ex singulis margaritis et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum |
| 22 | et templum non vidi in ea Dominus enim Deus omnipotens templum illius est ubk805.29 v et agnus |
| 23 | et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea nam claritas Dei inluminavit eam et lucerna eius est agnus |
| 24 | et ambulabunt gentes per lumen eius et reges terrae adferent gloriam suam et honorem in illam |
| 25 | et portae eius non cludentur per diem nox enim non erit illic |
| 26 | et adferent gloriam et honorem gentium in illam |
| 27 | nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium nisi qui scripti sunt in libro vitae agni |