Caput 13 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | caritas fraternitatis maneat |
| 2 | hospitalitatem nolite oblivisci bnf107.494 r per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis |
| 3 | mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes |
| 4 | honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus |
| 5 | sint mores sine avaritia contencsg68.403ti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam |
| 6 | ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo |
| 7 | mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis bnf107.495 r imitamini fidem |
| 8 | Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula |
| 9 | doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis |
| 10 | habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt |
| 11 | quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra |
| 12 | propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est |
bnf107.496 r | 13 | exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes |
| 14 | non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus |
| 15 | per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius |
| 16 | beneficientiae autem et communionis nolite csg68.404 oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus |
| 17 | oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri bnf107.497 r ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis |
| 18 | orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari |
| 19 | amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis |
| 20 | Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum |
| 21 | aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen |
| 22 | rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis |
| 23 | cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos |
| 24 | salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia |
| 25 | gratia cum omnibus vobis amen |