monumenta.ch > Hieronymus > 12
Hieronymus, ad Hebraeos, 11 <<<     >>> 13

Caput 12 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE TRANSLATION LINKS

bnf107.491 rTranslate this sectio bnf107.492 rTranslate this sectio
1 ideoque et nos tantam habentes bnf107.488 r inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
Translate this sectio
2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
Translate this sectio
3 recogitate csg68.400 enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
Translate this sectio
4 nondum usque ad sanguinem bnf107.489 r restitistis adversus peccatum repugnantes
Translate this sectio
5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
Translate this sectio
6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
Translate this sectio
7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
Translate this sectio
8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
Translate this sectio
9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
Translate this sectio
10 et illi quidem bnf107.490 r in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
Translate this sectio
11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
Translate this sectio
12 propter quod remissas manus et soluta gecsg68.401nua erigite
Translate this sectio
13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
Translate this sectio
14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
Translate this sectio
15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
Translate this sectio
17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
Translate this sectio
18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
Translate this sectio
19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
Translate this sectio
20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
Translate this sectio
22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
Translate this sectio
23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis csg68.402 et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
Translate this sectio
24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
Translate this sectio
25 videte ne recusetis loquentem bnf107.493 r si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur uwb69.60 v multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
Translate this sectio
26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
Translate this sectio
27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
Translate this sectio
28 itaque csg75.840 regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
Translate this sectio
29 etenim Deus noster ignis consumens est
Translate this sectio

bsb110737.46 uwb12.72

Hieronymus, ad Hebraeos, 11 <<<     >>> 13
monumenta.ch > Hieronymus > 12

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik