Caput 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat |
| 2 | oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem bnf107.391 r doctorem |
| 3 | non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum |
| 4 | suae csg68.359 domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate |
| 5 | si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit |
| 6 | non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli |
| 7 | oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt uwb12.28 v ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli |
slu145.185 | 8 | diaconos similiter pudicos bnf107.392 r non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes |
| 9 | habentes mysterium fidei in conscientia pura |
| 10 | et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes |
| 11 | mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus |
| 12 | diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus |
| 13 | qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent bnf107.393 r et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu |
| 14 | haec tibi scribo sperans venire ad te cito |
| 15 | si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis |
| 16 | et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit uwb69.48 v angelis praedicatum est gentibus csg68.360 creditum est in mundo adsumptum est in gloria |