Caput 2 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes uwb69.48 r orationes postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus |
bnf107.388 r | 2 | pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt bsb110737.40 ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate |
| 3 | hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo |
| 4 | qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire |
| 5 | unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum csg68.358 homo Christus Iesus |
| 6 | qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium temporibus suis |
| 7 | in quo positus sum ego praedicator et apostolus bnf107.389 r veritatem dico non mentior doctor gentium in fide et veritate |
| 8 | csg75.830 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione |
| 9 | similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa |
| 10 | sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona |
| 11 | mulier in silentio discat cum omni subiectione |
| 12 | docere autem mulieri bnf107.390 r non permitto neslu145.184que dominari in virum sed esse in silentio |
| 13 | Adam enim primus formatus est deinde Eva |
| 14 | et Adam non est seductus mulier autem seducta in praevaricatione fuit |
| 15 | salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate |