uwb69.47 v-4 uwb12.27 v-b26 Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 1 | csg75.829 csg68.355 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae |
| 2 | Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro |
| 3 | sicut rogavi te ut remaneres csg68.356 Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent |
| 4 | neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei bnf107.384 r quae est in fide |
| 5 | finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta |
| 6 | a quibus quidam aberrantes conversi uwb12.28 r sunt in vaniloquium |
| 7 | volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant |
| 8 | scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur |
| 9 | sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et bnf107.385 r contaminatis patricidis et matricidis homicidis |
| 10 | fornicariis masculorum slu145.182 concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur |
| 11 | quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi |
| 12 | gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me bsb110737.39 existimavit ponens in ministerio |
| 13 | qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate |
bnf107.386 r | 14 | superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est csg68.357 in Christo Iesu |
| 15 | fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum |
| 16 | sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam |
| 17 | regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen |
| 18 | hoc praeceptum bnf107.387 r commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam |
| 19 | habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt |
| 20 | ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non slu145.183 blasphemare |