Caput 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens |
| 2 | quae sursum sunt sapite bnf2389.49 r non quae supra terram |
bnf107.323 r | 3 | mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo |
| 4 | cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria |
| 5 | mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus |
| 6 | propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis |
| 7 | in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis |
| 8 | nunc autem deponite slu145.162 et vos omnia iram indignationem malitiam bnf107.324 r blasphemiam turpem sermonem de ore vestro |
| 9 | nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius |
| 10 | csg68.340 et induentes novum eum qui renovatur bnf2389.49 v in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum |
| 11 | ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus |
| 12 | induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam |
bnf107.325 r | 13 | subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet uwb69.46 v querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos |
| 14 | super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis |
| 15 | et pax Christi exultet in cordibus csg75.826 vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote |
| 16 | verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos uwb12.27 v psalmis slu145.163 hymnis canticis spibnf2389.50 rritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo |
bnf107.326 r | 17 | omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum |
| 18 | mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino |
| 19 | viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas |
| 20 | filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino |
| 21 | patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo ficsg68.341ant |
| 22 | servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis bnf107.327 r timentes Dominum |
| 23 | quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus |
| 24 | scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis bnf2389.50 v Domino Christo servite |
| 25 | qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio |