monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, ad Philippenses, 1 <<<     >>> 3

Caput 2 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE TRANSLATION LINKS

bnf107.340 rTranslate this sectio bnf107.341 rTranslate this sectio bnf107.342 rTranslate this sectio
1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes
Translate this sectio
2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
Translate this sectio
3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
Translate this sectio
4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum
Translate this sectio
5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
Translate this sectio
6 qui cum in forma Dei uwb69.40 r esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
Translate this sectio
7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem slu145.150 hominum factus et habitu inventus ut homo
Translate this sectio
8 humiliavit semet ipsum bnf107.338 r factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis
Translate this sectio
9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super csg68.329 omne nomen
Translate this sectio
10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum
Translate this sectio
11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
Translate this sectio
12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini
Translate this sectio
13 Deus est enim qui operatur in vobis bnf107.339 r et velle et perficere pro bona voluntate
Translate this sectio
14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
Translate this sectio
15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
Translate this sectio
16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
Translate this sectio
17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis
Translate this sectio
18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa slu145.151 vos sunt
Translate this sectio
20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
Translate this sectio
21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu
Translate this sectio
22 experimentum autem eius csg68.330 cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium
Translate this sectio
23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt
Translate this sectio
24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
Translate this sectio
25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos
26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum
Translate this sectio
27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem
Translate this sectio
28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
Translate this sectio
29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium
Translate this sectio

bsb110737.36 csg75.823 uwb12.46

Hieronymus, ad Philippenses, 1 <<<     >>> 3
monumenta.ch > Hieronymus > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik