monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, ad Ephesios, 1 <<<     >>> 3

Caput 2 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE TRANSLATION LINKS

slu145.134Translate this sectio uwb69.36 vTranslate this sectio uwb12.21 vTranslate this sectio
1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris
Translate this sectio
2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae
Translate this sectio
3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae csg75.820 facientes voluntates carnis bnf107.285 r et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri
Translate this sectio
4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos
5 bsb110737.34 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati
Translate this sectio
6 et conresuscitavit et consedere fecit csg68.316 in caelestibus in Christo Iesu
Translate this sectio
7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes bnf107.286 r divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu
Translate this sectio
8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est
Translate this sectio
9 non ex operibus ut ne quis glorietur
Translate this sectio
10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus
Translate this sectio
11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur bnf107.287 r circumcisio in carne manufacta
Translate this sectio
12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo
13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi
Translate this sectio
14 ipse est enim slu145.135 pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam bnf107.288 r in carne sua
Translate this sectio
15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem
16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso
Translate this sectio
17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope
Translate this sectio
18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu bnf107.289 r ad Patrem
Translate this sectio
19 ergo iam non ecsg68.317stis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei
Translate this sectio
20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu
Translate this sectio
21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino
Translate this sectio
22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu
Translate this sectio


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik