monumenta.ch > Hieronymus > 4
Hieronymus, ad Galatas, 3 <<<     >>> 5

Caput 4 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE TRANSLATION LINKS

uwb12.20 rTranslate this sectio
1 dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt servo cum sit dominus omnium
Translate this sectio
2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum tempus a patre
Translate this sectio
3 ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes
Translate this sectio
4 at ubi venit plenitudo csg68.308 temporis misit Deus Filium suum bnf107.262 r factum ex muliere factum sub lege
Translate this sectio
5 ut eos qui sub lege erant slu145.124 redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus
Translate this sectio
6 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem Abba Pater
Translate this sectio
7 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres per Deum
Translate this sectio
8 sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii serviebatis
Translate this sectio
9 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis bnf107.263 r a Deo quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus denuo servire vultis
Translate this sectio
10 dies observatis et menses et tempora et annos
Translate this sectio
11 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
Translate this sectio
12 estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro vos nihil me laesistis
Translate this sectio
13 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis iam pridem
Translate this sectio
14 et temptationem vestram bnf107.264 r in carne mea csg75.818 non sprevistis neque respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum Iesum
Translate this sectio
15 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi
Translate this sectio
16 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
Translate this sectio
17 aemulantur vos non bene sed slu145.125 excludere vos volunt ut illos aemulemini
Translate this sectio
18 bonum autem aemulamini bnf107.265 r in bono semper et non tantum cum praesens sum apud vos
Translate this sectio
19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in vobis
20 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam quoniam confundor in vobis
Translate this sectio
21 dicsg68.309cite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
Translate this sectio
22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum de ancilla bnf107.266 r et unum de libera
Translate this sectio
23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de libera per repromissionem
Translate this sectio
24 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae est Agar
Translate this sectio
25 Sina enim mons est in Arabia qui coniunctus est ei quae nunc est Hierusalem et servit cum filiis eius
Translate this sectio
26 illa autem quae sursum est Hierusalem uwb69.34 r libera est bnf107.267 r quae est mater nostra
Translate this sectio
27 scriptum est enim laetare sterilis quae non paris erumpe et exclama quae non parturis quia multi filii desertae magis quam eius quae habet virum
Translate this sectio
28 nos autem slu145.126 fratres secundum Isaac promissionis filii sumus
Translate this sectio
29 sed quomodo tunc qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum qui secundum spiritum ita et nunc
Translate this sectio
30 sed quid dicit scriptura eice ancillam et filium eius non enim heres erit filius ancillae bnf107.268 r cum filio liberae
Translate this sectio
31 itaque fratres non sumus ancillae filii sed liberae qua libertate nos Christus liberavit
Translate this sectio

bsb110737.32

Hieronymus, ad Galatas, 3 <<<     >>> 5
monumenta.ch > Hieronymus > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik