Caput 10 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes macsg68.260re transierunt |
| 2 | et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari |
| 3 | et omnes eandem escam bnf107.136 r spiritalem manducaverunt |
| 4 | et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus |
| 5 | sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto |
| 6 | haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt |
| 7 | neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere bnf107.137 r et surrexerunt ludere |
slu145.71 | 8 | neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia |
| 9 | neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt |
| 10 | neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore |
| 11 | haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt |
bnf107.138 r | 12 | itaque qui se existimat stare videat ne cadat |
| 13 | temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis csg68.261 sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere |
| 14 | propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura |
| 15 | ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico |
| 16 | calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio bnf107.139 r sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est |
| 17 | quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur |
| 18 | videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris |
| 19 | quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum slu145.72 sit aliquid |
| 20 | sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum bnf107.140 r non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum |
| 21 | non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum |
| 22 | an aemulamur Dominum uwb69.19 v numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt |
| 23 | omnia licent sed non omnia aedificant |
| 24 | nemo quod suum est quaerat sed quod alterius |
| 25 | omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam |
| 26 | Domini est terra et plenitudo eius |
| 27 | si quis vocat vos bnf107.141 r infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil csg68.262 interrogantes propter conscientiam |
| 28 | si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam |
| 29 | conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia |
uwb12.11 v | 30 | si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago |
| 31 | sive ergo manducatis sive bibitis bnf107.142 r vel aliud quid facitis slu145.73 omnia in gloriam Dei facite |
| 32 | sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei |
| 33 | sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant |