monumenta.ch > Hieronymus > 3
Hieronymus, ad Corinthios I, 2 <<<     >>> 4

Caput 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE TRANSLATION LINKS

bnf107.104 rTranslate this sectio bnf107.105 rTranslate this sectio
1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo
Translate this sectio
2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne csg68.247 nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales
Translate this sectio
3 cum enim slu145.56 sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis
Translate this sectio
4 cum enim quis dicit bnf107.103 r ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
Translate this sectio
5 ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit
Translate this sectio
6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit
Translate this sectio
7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus
Translate this sectio
8 qui plantat autem uwb69.15 v et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem
Translate this sectio
9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis
Translate this sectio
10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
11 fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus
Translate this sectio
12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam
Translate this sectio
13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit
Translate this sectio
14 si cuius ocsg68.248pus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet
15 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
Translate this sectio
16 nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis
Translate this sectio
17 si quis autem templum Dei violaverit slu145.57 disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
Translate this sectio
18 nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens
Translate this sectio
19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum bnf107.106 r scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum
Translate this sectio
20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
Translate this sectio
21 itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt
Translate this sectio
22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt
Translate this sectio
23 vos autem Christi Christus autem Dei
Translate this sectio

bsb110737.14 csg75.803 uwb12.16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik