Caput 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo |
| 2 | lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne csg68.247 nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales |
| 3 | cum enim slu145.56 sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis |
| 4 | cum enim quis dicit bnf107.103 r ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus |
| 5 | ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit |
| 6 | ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit |
| 7 | itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus |
| 8 | qui plantat autem uwb69.15 v et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem |
| 9 | Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis |
bnf107.104 r | 10 | secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet |
| 11 | fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus |
| 12 | si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam |
| 13 | uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit |
bnf107.105 r | 14 | si cuius ocsg68.248pus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet |
| 15 | si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem |
| 16 | nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis |
| 17 | si quis autem templum Dei violaverit slu145.57 disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos |
| 18 | nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens |
| 19 | sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum bnf107.106 r scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum |
| 20 | et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt |
| 21 | itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt |
| 22 | sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt |
| 23 | vos autem Christi Christus autem Dei |