uwb12.6 r Caput 13 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | omnis anima potestaticsg68.235bus sublimioribus subdita sit non est enim potestas nisi a Deo quae autem sunt a Deo ordinatae sunt |
| 2 | itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt |
| 3 | nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac bnf107.72 r et habebis laudem ex illa |
| 4 | Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit |
slu145.43 | 5 | ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam |
| 6 | ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes |
| 7 | reddite omnibus debita cui tributum tributum cui vectigal vectigal cui timorem timorem cui honorem honorem |
| 8 | nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum bnf107.73 r legem implevit |
| 9 | nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum |
| 10 | dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio |
| 11 | et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus uwb69.11 r quam csg68.236 cum credidimus |
| 12 | nox praecessit bnf107.74 r dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis |
| 13 | sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione |
| 14 | sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis |