monumenta.ch > Hieronymus > 12
Hieronymus, ad Romanos, 11 <<<     >>> 13

Caput 12 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE TRANSLATION LINKS

slu145.41Translate this sectio bnf107.68 rTranslate this sectio bnf107.69 rTranslate this sectio
1 obsecro itaque vos fratres bnf107.67 r per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum
Translate this sectio
2 et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
Translate this sectio
3 dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei
4 sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent
5 ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra
Translate this sectio
6 habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum ratiocsg68.234nem fidei
Translate this sectio
7 sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
Translate this sectio
8 qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
Translate this sectio
9 dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
10 caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes
Translate this sectio
11 sollicitudine uwb69.10 v non pigri spiritu ferventes Domino servientes
Translate this sectio
12 spe gaudentes in tribulatione patientes orationi inscsg75.800tantes
Translate this sectio
13 necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes
Translate this sectio
14 benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere
Translate this sectio
15 gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
Translate this sectio
16 id ipsum invicem bnf107.70 r sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
Translate this sectio
17 nulli malum pro slu145.42 malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
Translate this sectio
18 si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes
Translate this sectio
19 non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
Translate this sectio
20 sed si esurierit inimicus tuus ciba illum bnf107.71 r si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius
Translate this sectio
21 noli vinci a malo sed vince in bono malum
Translate this sectio

uwb12.10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik