Caput 11 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | erat autem quidam languens bnf10439.149 r Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius |
| 2 | Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius bnf10439.149 v frater Lazarus infirmabatur |
| 3 | miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur |
| 4 | audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non bnf10439.150 r est ad mortem bnf9389.201 r sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam |
| 5 | diligebat csg48.361 autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum |
| 6 | ut ergo audivit quia bnf10439.150 v infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus |
| 7 | deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum |
| 8 | dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc |
| 9 | respondit Iesus uwb68.155 v nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit uwb1.280 quia lucem huius mundi videt |
| 10 | si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo |
| 11 | haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum |
| 12 | dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit |
| 13 | dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret |
| 14 | tunc ergo dixit bnf10439.152 v eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est |
| 15 | et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed bnf17226.207 eamus ad eum |
| 16 | dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus bnf9389.201 v ad condiscipubnf10439.153 rlos eamus et nos ut moriamur cum eo |
| 17 | venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem |
| 18 | erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quabnf10439.153 vsi csg51.241 stadiis quindecim |
| 19 | multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo |
| 20 | Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurbnf10439.154 rrit illi Maria autem domi sedebat |
| 21 | dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus |
| 22 | sed et nunc scio quia quaecumque poposbnf10439.154 vceris a Deo dabit tibi Deus |
| 23 | dicit illi Iesus resurget csg48.362 frater tuus |
| 24 | dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die |
| 25 | dixit ei Iesus ego sum resurrecbnf10439.155 rtio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit uwb1.281 vivet |
| 26 | et omnis qui vivit uwb68.156 r et credit in me non morietur in aeternum credis hoc |
| 27 | ait illi utique Domine ego credidi bnf10439.155 v quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti |
| 28 | et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat bnf9389.202 r te |
| 29 | illa ut aubnf10439.156 rdivit surgit cito et venit ad eum |
| 30 | nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi bnf17226.208 occurrerat ei Martha |
| 31 | Iudaei igitur qui erant cum ea bnf10439.156 v in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi |
| 32 | Maria ergo cum bnf10439.157 r venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus |
| 33 | Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui vebnf10439.157 vnerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum |
| 34 | et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide |
| 35 | et lacrimatus est Iesus |
| 36 | dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum |
| 37 | quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere csg51.242 ut et hic non moreretur |
| 38 | Iesus ergo rursum fremens in semet ipso csg48.363 venit ad monumentum erat autem spelunca bnf9389.202 v et lapis superpositus erat ei |
| 39 | ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat uwb1.282 Domine iam fetet quadriduanus enim est |
| 40 | dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei |
| 41 | tulerunt ergo lapidem uwb68.156 v Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pabnf10439.159 vter gratias ago tibi quoniam audisti me |
| 42 | ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti |
| 43 | haec cum bnf10439.160 r dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras |
| 44 | et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit bnf10439.160 v Iesus eis solvite eum et sinite abire |
| 45 | multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum |
| 46 | quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et bnf10439.161 r dixerunt eis quae fecit Iesus |
| 47 | collegerunt ergo bnf17226.209 pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa bnf9389.203 r signa facit |
| 48 | si dimittimus eum sic bnf10439.161 v omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem |
| 49 | unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicbnf10439.162 rquam |
| 50 | nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat |
| 51 | hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni bnf10439.162 v illius csg48.364 prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente |
| 52 | et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congrecsg75.742garet in unum |
uwb1.283 | 53 | ab illo ergo die cogitaverunt csg51.243 bnf10439.163 r ut interficerent eum |
| 54 | Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos uwb68.157 r sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem bnf10439.163 v et ibi morabatur cum discipulis |
| 55 | proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos |
bnf10439.164 r | 56 | quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia bnf9389.203 v non veniat ad diem festum |
| 57 | dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum |