Caput 23 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | tunc Iesus locutus est ad turbas et discipulos suos |
| 2 | dicens super cathedram Mosi sederunt scribae et Pharisaei |
| 3 | omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt |
| 4 | alligant autem onera gravia et inportabilia et inponunt in umeros hominum uwb1.28 digito autem suo nolunt ea movere |
| 5 | omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias |
| 6 | amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis |
| 7 | et salutationes bsb6573.61 v in foro et vocari ab hominibus rabbi |
| 8 | vos autem nolite csg51.58 vocari rabbi unus enim est magister vesbnf9389.58 rter omnes autem vos uwb68.53 r fratres estis |
| 9 | et patrem nolite vocare vobis super terram unus enim est Pater vester qui in caelis estcsg48.93 |
| 10 | nec vocemini bnf17226.79 magistri quia magister vester unus est Christus |
| 11 | csg75.706 qui maior est vestrum erit minister vester |
| 12 | qui autem se exaltaverit humiliabitur et qui se humiliaverit exaltabitur |
| 13 | vae autem vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia clauditis regnum caelorum ante homines vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare |
| 15 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia circuitis mare et aridam ut faciatis unum proselytum et cum fuerit factus facitis eum filium gehennae duplo quam vos |
| 16 | vae vobis duces caeci qui dicitis quicumque iuraverit per templum nihil est qui autem uwb1.29 iuraverit in aurum templi debet |
| 17 | stulti et caeci quid enim maius est aurum an templum quod sanctificat aurum |
| 18 | et quicumque iuraverit in altari nihil est quicumque autem iuraverit in dono quod est super illud debet |
| 19 | caeci bnf9389.58 v quid enim maius est csg48.94 donum an altare quod sanctificat donum |
| 20 | qui ergo iurat in altare iurat in eo et in omnibus quae super illud sunt |
| 21 | et qui iuraverit in templo iurat in illo et in eo qui inhabitat in ipso |
| 22 | et qui iurat in caelo iurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum |
| 23 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae uwb68.53 v quia decimatis mentam et anethum et cyminum et reliquistis quae graviora sunt legis iudicium et misericordiam et fidem haec oportuit facere et illa non omittere |
| 24 | duces caeci excolantes csg51.59 culicem csg48.95 camelum autem gluttientes |
| 25 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia mundatis quod de foris est calicis et parapsidis intus autem pleni sunt rapina et inmunditia |
| 26 | Pharisaee caece bnf17226.80 munda prius quod intus est calicis et parapsidis ut fiat et id quod de foris est mundum |
| 27 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia similes estis sepulchris dealbatis uwb1.30 quae a foris parent hominibus speciosa intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia |
| 28 | sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti bnf9389.59 r intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate |
bsb6573.61 v-b6 | 29 | vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum |
| 30 | et dicitis si fuissemus in diebus patrum nostrorum non csg48.96 essemus socii eorum in sanguine prophetarum |
| 31 | itaque bsb6573.62 r testimonio estis vobismet ipsis quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt |
| 32 | et vos implete mensuram patrum vestrorum |
| 33 | serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae |
| 34 | ideo ecce ego mitto ad vos prophetas et sapientes et scribas ex illis occidetis uwb68.54 r et crucifigetis et ex eis flagellabitis in synagogis vestris et persequemini de civitate in civitatem |
| 35 | ut veniat super vos omnis sanguis iustus qui effusus est super terram a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacchariae filii Barachiae quem occidistis inter templum et altare |
| 36 | amen dico vobis venient haec omnia super generationem istam |
| 37 | Hierusalem Hierusalem csg51.60 quae occidis prophetas csg48.97 uwb1.31 bsb6573.62 v et lapidas eos qui ad te missi sunt quotiens volui bnf9389.59 v congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluisti |
| 38 | ecce relinquitur vobis domus vestra deserta |
| 39 | dico enim vobis non me videbitis amodo bnf17226.81 donec dicatis benedictus qui venit in nomine Domini |