monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, Canticum, 1 <<<     >>> 3

csg7.91  Caput 2 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE TRANSLATION LINKS

1 ego flos campi et lilium convallium
Translate this sectio
2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
Translate this sectio
3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo
Translate this sectio
4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
Translate this sectio
5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
Translate this sectio
6 leva eius csg75.522 sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
Translate this sectio
7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit
Translate this sectio
8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles
Translate this sectio
9 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos
Translate this sectio
10 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni
Translate this sectio
11 iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
Translate this sectio
12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra
Translate this sectio
13 ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni
Translate this sectio
14 columba mea in foraminibus petrae csg7.92 in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora
Translate this sectio
15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit
Translate this sectio
16 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
Translate this sectio
17 donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
Translate this sectio


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik