monumenta.ch > Hieronymus > 1
>>> Hieronymus, Canticum, 2

Caput 1 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE TRANSLATION LINKS

1 csg75.521 csg7.89 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino
Translate this sectio
2 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te
Translate this sectio
3 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super csg7.90 vinum recti diligunt te
Translate this sectio
4 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis
Translate this sectio
5 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi
Translate this sectio
6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
Translate this sectio
7 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
Translate this sectio
8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
Translate this sectio
9 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia
Translate this sectio
10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
Translate this sectio
11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
Translate this sectio
12 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur
Translate this sectio
13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
Translate this sectio
14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum
Translate this sectio
15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus
Translate this sectio
16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
Translate this sectio


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik