Psalmus 127 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius |
| 2 | labores manuum tuarum bnf1585.43 v quia manducabis beatus es et bene tibi erit |
| 3 | uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae |
| 4 | ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum |
| 5 | benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem bnf11947.260 r omnibus diebus vitae tuae |
bnf1585.44 r | 6 | et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel |