Psalmus 115 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS
| 10 | alleluia credidi propter quod locutus sum bnf1585.4 v ego autem humiliatus sum nimis |
| 11 | ego dixi in excessu meo omnis homo mendax |
| 12 | quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi |
| 13 | calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo |
| 14 | vota mea Domino reddam coram omni populo eius |
bnf1585.5 r | 15 | pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius |
bnf11947.232 v | 16 | o Domine quia ego servus tuus ego servus tuus et filius ancillae tuae disrupisti vincula mea |
| 17 | tibi sacrificabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo |
| 18 | vota mea Domino reddam bnf1585.5 v in conspectu omnis populi eius |
| 19 | in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem |