bnf11947.17-8 Psalmus 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
| 1 | psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui |
| 2 | Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me |
| 3 | multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo eius diapsalma |
| 4 | tu autem Domine susceptor meus bnf11947.18 es gloria mea et exaltans caput meum |
| 5 | voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma |
| 6 | ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me |
| 7 | non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus |
| 8 | quoniam tu percussisti bnf11947.19 omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti |
| 9 | Domini est salus et super populum tuum benedictio tua |