monumenta.ch > 148
Epistulae, 5, , 147{0}. AD SABINIANUM {1} LAPSUM. <<<     >>> 149{0} {1}. S. HIERONYMI. De solemnitatibus Paschae.

Hieronymus, Epistulae, 5, 148[Hanc Hieronymi non esse epistolam non modo post Erasmum Editores et Critici omnes fatentur; sed et multo antea, sub undecimi nempe saeculi finem S. Guigo Abbas ad Fratres Durbonenses epist. IV. inter supposititias recensuit. «Ad Celantiam, inquit, sic incipiens, Veteris Scripturae celebrata sententia est. Haec stylo quidem nobiliore est scripta, sed nec sic Hieronymo digna.» Paulino autem adscribi utcumque posse opinantur Erasmus, Victorius, aliique: Martianaeus pro certo constituit. At nuperus S. Paulini editor, quo minus illi adiudicet, styli dissimilitudinem, qui nimium ab alacritate et volubilitate Pauliniani est alienus, tum longe diversam locorum S. Scripturae expressionem causatur; nec tamen cui iure sit adscribenda iudicat, cum reliqua omnia quae in ipsa epistola indicantur, puta nondum penitus abrogati Paganismi tempora, et Ioviniani haeretici mentio, tum quaedam in dicendo suavitas a Paulino non abhorreant. Nobis, nisi audacior est coniectura, quam ut veniam mereatur, si fallimur, Sulpitio Severo placet addici. Eadem isti atque auctori nostro scribendi elegantia et gravitas videtur esse: eadem etiam Scripturarum expressio, quantum e locorum collatione aliquot potuimus intelligere: ingenium plane idem. Constat vero ex Gennadio cap. XIX. Sulpitium scripsisse «epistolas ad amorem Dei, et contemptum mundi hortatorias multas» praeter illas, quas sorori suae Claudiae dedit. Ad haec tempora satis conveniunt, eadem enim qua Hieronymus ac Sulpitius aetate vixit, quibuscum etiam amicitia est iunctus. Hanc itaque eius epistolam, si modo eius est, certe non Hieronymi, neque Paulini, heic alio charactere excudi voluimus, quod inter Hieronymianas hactenus obtinuerit locum, neque in postremum tomum reiicienda videretur.] CXLVIII [Note: Alias 14.]. AD CELANTIAM MATRONAM. De ratione pie vivendi.

1 [Celantiam nobilem matronam docet, quomodo inter saeculi honores, divitias, ac Matrimonii onera vitam suam sancte ac religiose ducat. Ad divinae Scripturae lectionem primum hortatur, deinde ne de generis nobilitate superbiat, in quo sita sit vera nobilitas, docet; denique quod aliquot iam ante annos absque pacto, et consensu viri, continentiam servare sibi proposuisset in animo, acriter redarguit, et quid viro suo debeat, ostendit.]
Vetus Scripturae celebrata sententia est, esse pudorem, quo gloria inveniatur et gratia; et esse rursus pudorem, qui soleat parere peccatum. Cuius dicti veritas, quanquam satis ad omnium intelligentiam ipsa sui luceat claritate, mihi tamen, nescio quomodo in praesenti causa propius innotuit. Provocatus enim ad scribendum litteris tuis, quae miris hoc a me obsecrationibus flagitabant, diu fateor de responsione dubitavi: silentium mihi imperante verecundia. Cui tamen fortissime resistebat, et vim faciebat precum tuarum fidelis ambitio. Pugnabatque acriter cum haesitatione mea humilitas obsecrantis, et magna quadam fidei violentia, oris claustra pulsabat. Cumque sic animum in utroque nutantem, cogitatio diversa libraret, pene pudor exclusit officium. Sed me illa, quam supra posui, sapientis sententia, armavit ad depellendam inutilem verecundiam, et damnosum silentium resolvendum, cum utique ipsam scribendi causam tam honestam viderem esse, tam sanctam, ut peccare me crederem, si tacerem: illud mecum Scripturae reputans: Tempus tacendi, et tempus loquendi [Eccl. 3. 7]. Et iterum: Ne retineas verbum in tempore salutis [Eccli. 4. 28]. Et illud B. Petri: Parati semper ad satifactionem omni poscenti vos rationem [1. Petr. 3. 15].2 Petis namque, et sollicite ac violenter petis, ut tibi certam ex Scripturis sanctis praefiniamus regulam, ad quam ordines cursum vitae tuae, ut cognita Domini voluntate, inter honores saeculi et divitiarum illecebras morum magis diligas supellectilem, atque ut possis in coniugio constituta, non solum coniugi placere, sed etiam ei qui ipsum indulsit coniugium. Cui tam sanctae petitioni, tamque pio desiderio, non satisfacere: quid aliud est, quam profectum alterius non amare? Parebo igitur precibus tuis, teque paratam ad implendam Domini voluntatem, ipsius nitar incitare sententiis. Idem est enim verus omnium Dominus ac magister, qui nos placere sibi iubet, et docet quomodo placere ei possimus. Ipse itaque te informet, ipse te doceat, qui interroganti in Evangelio adolescenti, quid faceret, ut mereretur vitam aeternam, divina continuo mandata proponit [Matth. 19], ostendens nobis eius voluntatem esse faciendam, a quo speramus et praemia. Propter quod alio testatur loco: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum: sed qui facit voluntatem Patris mei qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum [Ibid. 7. 21]. Quo manifeste illud ostenditur, nos non sola Dei confessione tanti praemii magnitudinem promereri, nisi fidei et iustitiae opera coniuncta sint.3 Qualis enim est illa confessio, quae sic Deo credit, ut pro nihilo eius ducat imperium? [Cistercienses, olim Nonantulani duo codd. absque interrogandi nota Haud ex animo vere dicimus etc.] Aut quomodo ex animo, ac vere dicimus, Domine, Domine, si eius, quem Dominum confitemur, praecepta contemnimus? Unde ipse in Evangelio dicit: Quid autem vocatis me, Domine, Domine, et non facitis quae dico [Luc. 6. 46]? Et iterum: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me [Matth. 15. 8][. Isai. 29. 13]. Et rursum loquitur per Prophetam: Filius honorificat patrem, et servus dominum suum timet. Et si pater ego sum: ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus [Malach. 1. 6]? Ex quo apparet, nec honorari ab eis Dominum, nec timeri, qui eius praecepta non faciunt. Et ad David expressius dicitur, qui peccatum admiserat: Et pro nihilo duxisti [Reposuimus ex iisdem codd. Dominum, iuxta Graecum cum antea Deum legeretur.] Dominum [2 Reg. 12]; et ad Heli fit sermo Domini: Qui honorificat me, honorificabo eum; qui autem pro nihilo me habent, ad nihilum redigentur [1. Reg. 2. 30].4 Et nos securo ac bono animo sumus qui per singula [Alii codd. ac Mss. habent, per singula quaeque peccata. Mox vocem Dominum ex Mss. duobus, et quibusdam editis restituimus.] quaeque praecepta, inhonorantes Deum clementissimum Dominum ad iracundiam provocamus, eiusque imperium superbissime contemnendo, in tantae maiestatis imus iniuriam? Quid enim unquam tam superbum, quid vero tam ingratum videri potest, quam adversus eius vivere voluntatem, a quo ipsum vivere acceperis? quam illius praecepta despicere, qui ideo aliquid imperat, ut causas habeat remunerandi? Neque enim obsequii nostri Deus indiget, sed nos illius indigemus imperio. Mandata eius desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum: quoniam in custodiendis illis retributio multa [Ps. 18. 11][. 12]. Et ideo nobis irascitur, idcirco magis illa immensa Dei bonitas offenditur, quia eam per tanti etiam praemii detrimenta [Cisterciens. alio sensu cognovimus. Tum pro imperata praeferunt libri alii imperia.] contemnimus: nec solum imperata, sed etiam promissa illius pro nihilo ducimus. Unde saepe, imo semper illa nobis Domini revolvenda sententia: Si vis ad vitam venire, serva mandata [Matth. 19. 17]; hoc enim tota nobiscum lege agitur: hoc Prophetae, hoc Apostoli docent: hoc a nobis, et vox Christi et sanguis efflagitat: qui ideo pro omnibus mortuus est, ut qui vivunt, iam non sibi vivant, sed ei, qui pro illis mortuus est [2. Cor. 5. 15]. Vivere autem illi non est aliud, quam eius praecepta servare, quae nobis ille quasi certum quoddam dilectionis suae pignus, servanda mandavit. Si diligitis, inquit, me, mandata mea servate [Ioan. 14. 15]. Et, qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Ac rursus: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Qui non diligit me, sermones meos non servat [Ibid. v. 21. 23 et 24]. Grandem vim obtinet vera dilectio. Et qui perfecte amatur, totam sibi amantis vindicat voluntatem. Nihil est imperiosius caritate. Nos si vere Christum diligimus: si eius nos redemptos sanguine recordamur, nihil magis velle, nihil omnino debemus agere, quam quod illum velle cognoscimus.5 Duo autem sunt genera mandatorum, in quibus clauditur tota iustitia. Prohibendi unum est, iubendi alterum. Ut enim mala prohibentur, ita praecipiuntur bona. Ibi [Perperam Martianaeus post Erasm. operatur pro imperatur. Sed et pro otium, quod in omnibus libris obtinet, facile velim substitui odium ex serie orationis et sensu, et maxime subnexo Apostoli loco, odientes malum, adhaerentes bono: ex quo sentit mali odium, et boni studium imperari] otium imperatur, hic studium. Ibi coercetur animus, hic incitatur. [Antea erat, Hic fecisse, illic non fecisse. Lectio nostra, quam ex uno Ms. expressimus, Ibi et hic, ex praecedentibus concinnior probatur.] Ibi fecisse, hic non fecisse, culpabile est. Unde et Propheta dicit: Quis est homo qui vult vitam, et cupit videre dies bonos? Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum [Psal. 33. 13][. 14. ][et 15]. Et beatus Apostolus. Odientes malum, adhaerentes bono [Rom. 12. 9]. Hoc itaque duplex diversumque praeceptum, prohibendi scilicet et imperandi, aequo omnibus iure mandatum est. Non virgo, non vidua, non nupta, ab hoc imperio libera est. In quovis proposito, in quovis gradu, aequale peccatum est, vel prohibita admittere, vel iussa non facere. Neque vero eorum te seducat error, qui ex arbitrio suo eligunt, quae potissimum Dei mandata [Cum Erasmo Martianaeus vitiose contemnant pro faciant, quod e Mss. omnibus et plerisque editis emendavimus.] faciant, quaeve quasi vilia ac parva despiciant: nec metuunt, ne secundum divinam sententiam, minima contemnendo paulatim decidant [Eccli. 19. 1].6 [Confer verum Hieronymum in secundo contra Iovinianum libro, ubi hanc Stoicorum sententiam refellit pluribus. Vide etiam in Ezechielem cap. 9. et Cyprian. Epist. 55. ad Antonianum: «Stoicorum qui dicunt omnia peccata paria esse» etc.] Stoicorum quidem est, peccatorum tollere differentiam, et delicta omnia paria iudicare: nec ullum inter scelus et erratum discrimen facere. Nos vero etsi multum inter peccata distare credimus, quia et legimus: tamen satis prodesse ad cautionem dicimus, etiam minima pro maximis cavere. Tanto enim facilius abstinemus a quocumque delicto, quanto illud magis metuimus. Nec cito ad maiora progreditur, qui etiam parva formidat. Et sane nescio, an possimus leve aliquod peccatum dicere quod in Dei contemptum admittitur. Estque ille prudentissimus, qui non tam considerat quod iussum sit, quam illum qui iusserit: nec quantitatem imperii, sed imperantis cogitat dignitatem.7 Aedificanti itaque tibi spiritualem domum non super levitatem arenae, sed super soliditatem petrae, innocentiae in primis fundamentum ponatur, super quod [Quidam Mss. facilius valeat arduum iustitiae culmen surgere.] facilius possis arduum culmen iustitiae erigere. Maximam enim partem aequitatis implevit, qui nulli nocuit: beatusque est qui potest cum sancto Iob dicere: Nulli nocui hominum: iuste vixi cum omnibus [Iob 27. 6]. Unde audenter et simpliciter loquebatur ad Dominum. Quis est ille qui iudicetur mecum [Iob 13. 19]? id est [Cisterciens. quis suum adversum me etc.], quis tuum adversum me potest implorare iudicium, ut se laesum a me convincat? Purissimae conscientiae est, secure canere cum Propheta: Perambulabam in innocentia cordis mei: in medio [Prius legebatur domus tuae, quod ex duobus Mss. immutare non piguit in domus meae, iuxta Graec. et Vulgat. cum ita in fine huius epistolae hunc eumdem versiculum recitet auctor iste, quem sibi constantem facimus.] domus meae [Psal. 100. 3]. Unde idem alibi dicit: Non [Legendum quidem in futuro fraudabit, nullus dubito, sed peculiarem versionem usurpat hoc saltem loco auctor noster, nec si quis unquam ita legerit, aut verterit, scio. Graece est, Κύριος οὐχ ὑστερήσει τὰ ἀγαθὰ.] fraudavit eos Deus bonis, qui ambulant in innocentia [Psal. 83. 13]. Itaque malitiam, odium atque invidiam, quae vel maxima, vel sola semina sunt nocendi, Christiana a se propellat anima: neque manu tantum, aut lingua, sed corde quoque custodiat innocentiam: nec opere modo, sed voto etiam nocere formidet. Quantum enim ad peccati rationem pertinet, nocuit et qui nocere disposuit. [Legimus atque emendamus ex Cister. Ms. cum antea vulgati omnes libri non sine soloecis et corrupto sensu haberent, Multi nomen illud absolute. Sumpta est sententia ex Cicerone Tusculan. Quaest. 3. «Est innocentia affectio talis animi, quae noceat nemini»: qui et paria habet in L. Pisonem.] Multi nostrorum [al. nostrum] illum absolute atque integre definiunt innocentem, qui ne in eo quidem ulli noceat quo prodesse desistat. Quod si est verum, tum demum laetare de innocentiae conscientia, si cum potes adiuvare, non desinas; si vero divisa inter se ista atque distincta sunt: aliudque est non nocere quod semper potes, aliud prodesse cum possis, aliud malum non facere, aliud operari bonum: illud tibi rursum occurrat: non sufficere Christiano, si partem unam iustitiae impleat, cui [Ex eodem Ms. legimus: ante erat utrumque. Mox pro debemus quidam ex editis et Mss. habent decet. Unus Ms. «Neque enim debemus ad multitudinem hominum malam respicere vitam quae» etc.] utraque praecipitur.8 Neque enim debemus ad multitudinis exempla respicere: quae nullam morum disciplinam sequens, nullum vivendi tenens ordinem, non tam ratione ducitur, quam quodam impetu fertur. Nec imitandi nobis illi sunt, qui sub Christiano nomine gentilem vitam agunt, et aliud professione, aliud conversatione testantur: atque, ut Apostolus ait, Deum confitentur se nosse, factis autem negant [Tit. 1. 13]. Inter Christianum et gentilem non fides tantum debet, sed etiam vita distinguere: et diversam religionem, per diversa opera monstrare. Nolite, ait Apostolus, iugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? Aut quae societas [Ad hunc modum Mss. plerique habent iuxta Graec. et Vulg. Editi autem fere omnes lucis. Tum comma, quae autem conventio Christi ad Belial, Cisterc. exemplar omittit; auctor noster legerit Beliar.] luci ad tenebras? Quae autem conventio Christi ad Belial? Aut quae pars fideli cum infideli? Qui autem consensus templo Dei cum idolis [2. Cor. 6. 14. et seqq.]?9 Sit ergo inter nos et illos maxima separatio. Disiungitur [al. Distinguitur] certo discrimine error et veritas. Illi terrena sapiant, qui coelestia promissa non habent. Illi brevi huic vitae se totos implicent, [Minus bene duo Mss. qui aeternam nesciunt vitam.] qui aeterna nesciunt. Illi peccare non metuant, qui peccatorum impunitatem putant. Illi serviant vitiis, qui non sperant futura praemia virtutum. Nos vero qui purissima confitemur fide, omnem hominem manifestandum esse ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque propria corporis sui, prout gessit; sive bonum, sive malum [2. Cor. 5. 10]: procul esse debemus a vitiis, dicente Apostolo: Qui enim Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis [Galat. 5. 24]. Nec turbam sequantur errantem, qui se veritatis discipulos confitentur.10 Duas certe conversationis vias, et distincta in diversum itinera vivendi, Salvator in Evangelio ostendit. [Unus Ms. quam lata et spatiosa via est etc] Quam, inquit, spatiosa via, quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam. Et rursum: Quam arcta via et angusta est, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam [Matth. 7. 13][. et 14]. Vide quanta inter has vias separatio sit, quantumque discrimen. Illa ad mortem, haec tendit ad vitam. Illa [Alii Mss. celebratur a pluribus, et tenetur a multis.] celebratur et teritur a multis, haec vix invenitur a paucis. Illa enim vitiis per consuetudinem, quasi declivior ac mollior, et velut quibusdam amoena floribus voluptatum facile ad se rapit commeantium multitudinem: haec vero insueto calle virtutum tristior atque horridior: ab his tantum eligitur, quibus non tam delectatio itineris cordi est, quam utilitas mansionis. Asperam enim nobis, et insuavem virtutum viam, nimia facit vitiorum consuetudo, quae si in partem alteram transferatur, [LXX. εὒρησαν ἂν τρίβους δικαιοσύνης λείας, «;invenissent utique semitas iustitiae laeves.» Olim erat in quibusdam impressis « invenies semitam iustitiae levem.»] invenietur, sicut Scriptura dicit, semita iustitiae laevis [Prov. 2. 20. iuxta LXX]. Ponamus ergo iam rationem vitae nostrae, et per quam potissimum gradiamur viam, conscientia teste discamus. Omne enim quod agimus, omne quod loquimur, aut de lata, aut de angusta via est. Si cum paucis angustum iter et subtilem quamdam semitam invenimus, ad vitam tendimus. Si vero multorum comitamur viam, secundum Domini sententiam, imus ad mortem.11 Si ergo odio atque invidia possidemur, si cupiditati et avaritiae cedimus, si praesentia commoda futuris praeferimus: per spatiosam viam incedimus. Habemus enim ad haec comitum multitudinem, et late similium stipamur agminibus. Si iracundiam libidinemque explere volumus, si iniuriam vindicamus [al. vindicare], si maledicenti remaledicimus, et adversum inimicum inimico animo sumus, aeque cum pluribus ferimur. Si vel adulamur ipsi, vel adulantem libenter audimus, si [Cisterciens. Ms. duoque editi «si vero gratiam impendimus, et magis» etc.] verum dicere gratia impedimur, et magis offendere animos hominum timemus, quam non ex animo loqui; de multorum item via sumus. Tot nostri sunt socii, quot extranei veritatis. At e contrario, [Vocula his penes Martian. deerat; tum unus Ms. vacui sumus pro sumus extranei.] si ab his omnibus vitiis sumus extranei, si purum ac liberum animum praestamus, et omni cupiditate calcata, solis studemus divites esse virtutibus: per angustam viam nitimur. Conversatio enim ista paucorum est. Estque perrarum atque difficile, idoneos huius itineris comites reperire. Quin etiam multi hac ire se simulant, et per diversa errorum diverticula, ad viam multitudinis revertuntur. Ideoque timendum est, ne quos duces recti huius itineris habere nos credimus: eos comites habeamus erroris.12 Si igitur inveniuntur exempla, quae nos per hanc ducant viam, et rectum Evangelii tramitem teneant, sequenda sunt. Sin vero ea vel deficiunt, vel deficere putantur, Apostolorum forma universis proposita est. Clamat vas electionis Paulus, nosque quasi ad angustum hoc iter convocans, dicit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi [1. Cor. 11. 1]. Certe quod est amplius omnibus, ipsius Domini relucet exemplum, qui in Evangelio ait: Venite ad omnes qui laboratis et onerati estis, et ego [Alii editi reficiam vos.] requiescere faciam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde [Matth. 11. 28][. 29]. Si periculosum est imitari illos, de quibus dubitas an imitandi sint: hunc certe imitari tutissimum est, atque eius vestigia sequi, qui dixit: Ego sum via, veritas, et vita [Ioan. 14. 6]. Nunquam enim errat, qui sequitur veritatem. Unde et Apostolus Ioannes ait: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare [1. Ioan. 2. 6]. Et beatus Petrus ait: Christus pro nobis passus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: qui peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore eius. Qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur. Tradebat autem iudicanti se iniuste. Qui peccata nostra, ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae vivamus [1. Petr. 2. 21. et seqq.].13 Cesset omnis excusatio errorum, auferantur peccandi foeda solatia. Nihil omnino agimus, qui nos per multitudinis exempla defendimus, et ad consolationem nostram, aliena saepe numerantes vitia, deesse nobis dicimus, quos debeamus sequi. Ad illius exemplum mittimur, quem omnes fatemur imitandum. Atque ideo praecipua tibi cura sit, legem nosse divinam: per quam [Pro possis Cistercienses membranae putes.] possis, quasi praesentia cernere exempla sanctorum: quid faciendum sit, quidve vitandum, illius consilio disce [al. discere]. Maximum enim ad iustitiam auxilium, est implere divinis eloquiis animum, et quod opere exequi cupias, semper corde meditari. Rudi adhuc populo, et hominibus ad obedientiam insuetis, per Moysen imperatur a Domino, ut in signum memoriae, qua praecepta Domini recordentur: [Pro cocco Cisterc. Ms. toto, alii tota, vel torta. vitiose omnes, ut puto; quid enim ad rem facit coccus, ut de hac tantum voce dicam, quam praeferunt editi omnes? Sed ut intelligas totum hunc locum esse corruptum, ne duo quidem sunt Mss. exemplaria, quae iisdem omnino verbis legant. Cisterciense quod unum profero: «per extremitates vestimentorum fimbrias habeant, easque toto hyacintini coloris insignia.» Cuius lectionis cum prius comma editis longe praeferam, alterum malim sic emendare ex ingenio: easque flocco hyacintini coloris insigniant. Notum quippe est ad fimbriam, quae extremam pallii oram ambiebat, e quatuor eius angulis floccos hyacinthinos pependisse, quod usque hodie Iudaei servant.] per singulas vestimentorum fimbrias, habeant cum cocco hiacynthini coloris insignia, ut etiam casu huc illucque respicientibus oculis, mandatorum coelestium memoria nascatur. De quibus fimbriis Pharisaei redarguuntur a Domino [Matth. 23. 5], quod eas perverso usu, non ad commonitionem praeceptorum dei, sed ad ostentationem sui habere coeperint, ut scilicet quasi de maioris observationis diligentia, sancti a populo iudicarentur.14 Tibi vero servanti non iam litterae praecepta, sed spiritus, divinorum mandatorum memoria spiritualiter excolenda est. Cui non tam frequenter recordanda sunt praecepta Domini, quam semper cogitanda. Sint ergo divinae Scripturae semper in manibus tuis, et iugiter mente volvantur. Nec sufficere tibi putes mandata Dei memoria tenere, et operibus oblivisci. Sed ideo illa cognosce, ut facias quicquid faciendum didiceris. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur [Rom. 2. 31]. Latus quidem et immensus divinae legis campus extenditur. Qui diversis testimoniis veritatis, velut coelestibus quibusdam floribus vernans, mira oblectatione legentis animum pascit ac refovet. Quae omnia semper cognoscere, secumque revolvere, ingens ad conservandam iustitiam beneficium est. Sed quasi ad compendiosum quoddam [Penes Erasmum ac Martian. «quasi ad compendiosum locum, quoddam commonitorium» etc.] commonitorium, illa tibi Evangelii eligenda sententia est, et superscribenda cordi tuo, quae ad totius iustitiae breviarium, dominico ore profertur: Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Haec enim Lex et Prophetoe [Matth. 7. 12]. Infinitae namque sunt species, partesque iustitiae: quas non modo stylo persequi, sed cogitatione etiam capere difficillimum est. Quas omnes una ac brevi sententia comprehendit, et latentem hominum conscientiam, secreto animi iudicio, aut absolvit, aut damnat.15 Ad omnem igitur actum, ad omne verbum, ad omnem etiam cogitatum, haec sententia retractetur: quae tibi quasi speculum quoddam paratum, et ad manum semper positum, qualitatem tuae voluntatis ostendat, ac etiam vel de iniusto opere redarguat, vel de iusto laetificet. Quotiescumque enim talem in alterum habueris animum, qualem in te ab altero servari cupis, aequitatis viam tenes. Quoties vero talis erga alterum fueris, qualem in te vis neminem: iter iustitiae dereliquisti. En totum illud divinae legis arduum totumque difficile. En ob quam causam dura imperia Domino reclamamus, et dicimus nos vel difficultate, vel impossibilitate mandatorum premi. Nec sufficit, quod iussa non facimus, nisi etiam iubentem iniustum pronuntiemus: dum ipsum aequitatis auctorem, non modo dura et ardua, sed etiam impossibilia praecepisse conquerimur. Omnia, inquit, quaecumque vultis, ut faciant vobis homines, haec et vos facite illis. Coniungi vult inter nos, atque connecti, per mutua beneficia caritatem. Omnesque homines vicario inter se amore copulari, ut id unoquoque praestante alteri, quod sibi ab omnibus praestari velit: tota iustitia, et praeceptum hoc Dei, communis sit utilitas hominum. Et, o miram clementiam Domini! o ineffabilem Dei benignitatem! Praemium nobis pollicetur, si nos invicem diligamus, id est, si nobis ea praestemus invicem, quorum vicissim indigemus. Et nos superbo simul et ingrato animo, eius renitimur voluntati: cuius etiam imperium beneficium est.16 Nulli unquam omnino detrahas, nec aliorum vituperatione te laudabilem videri velis: magisque vitam tuam [Sic plerique Mss. atque editi habent; Martianaeus vero post Erasm. ordinare. Sequentem locum ex Graeco legit Auctor noster, Vulgatus enim interpres iuxta Hebraicam veritatem habet, Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat. Tantae diversitatis ratio petenda est ab homonymia vocum Hebraicarum, quas edisserere non est huius loci. Tantum monemus pro ne eradiceris, veteres Latinos Scriptores, qui hunc locum allegant ex LXX. plerumque legere ne extollaris, quod intelligi debet, ac si diceretur ne e medio tollaris.] ornare disce, quam alienam carpere. Ac semper Scripturae memor esto dicentis: Noli diligere detrahere, ne eradiceris [Prov. 20. 13. iuxta LXX]. Pauci admodum sunt, qui huic vitio renuntient, raroque invenies, qui ita vitam suam irreprehensibilem exhibere velint, ut non libenter reprehendant alienam. Tantaque huius mali libido mentes hominum invasit, ut etiam qui procul ab aliis vitiis recesserunt, in istud tamen quasi in extremum diaboli laqueum incidant. Tu vero hoc malum ita effuge, ut non modo ipsa non detrahas, sed ne alii quidem detrahenti, aliquando credas. Nec obtrectatoribus auctoritatem de consensu tribuas: ne eorum vitium nutrias, annuendo. Noli, inquit Scriptura, consentaneus esse cum derogantibus adversus proximum tuum, et non accipies [Duo veteres editi non accipies per illos peccatum. Totidem Mss. adversus illos.] super illum peccatum. Et alibi: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam [Eccli. 28. 28]. Unde et beatus David, diversas innocentiae species iustitiaeque dinumerans, de hac quoque virtute non tacuit, dicendo: Et opprobrium non accepit adversus proximos suos [Psal. 14. 4]: propterea quod ipse non solum adversatur, sed etiam persequitur detrahentem. Ait enim: Detrahentem secreto proximo suo hunc persequar [Psal. 100. 5]. Est sane tale hoc vitium, quod vel in primis extingui debeat, et ab eis qui se sancte instituere volunt, prorsus excludi. Nihil enim tam inquietat animum, nihil est quod ita mobilem mentem ac levem faciat, quam facile totum credere, et obtrectatorum verba, temerario mentis assensu sequi. Hinc enim crebrae dissensiones, hinc odia iniusta nascuntur. Hoc est quod saepe de amicissimis etiam inimicos facit, dum concordes quidem, sed credulas animas, maliloqua lingua dissociat. At contra, magna quies animi, magnaque est morum gravitas, non temere de quoquam sinistri aliquid audire. Beatusque est qui ita se contra hoc vitium armavit, ut apud eum detrahere nemo audeat. Quod si haec in nobis esset diligentia, ne passim obtrectatoribus crederemus, iam omnes detrahere timerent: ne non tam alios, quam seipsos viles detrahendo facerent. Sed hoc ideo malum celebre est, idcirco in multis fervet hoc vitium, quia pene ab omnibus libenter auditur.17 Adulatorum quoque assentationes, et noxia blandimenta fallaciae, velut quasdam pestes animae fuge. Nihil est quod tam facile corrumpat mentes hominum, nihil quod tam dulci et molli vulnere animum feriat. Unde et quidam sapiens ait: Verba adulatorum mollia, feriunt autem interiora ventris [Prov. 26. 22]. Et Dominus loquitur per Prophetam: Populus meus, qui beatificant vos, seducunt vos, et semitas pedum vestrorum dissipant [Isai. 3. 12. sec. LXX]. In multis, isto maxime tempore, regnat hoc vitium quodque est gravissimum, humilitatis ac benevolentiae loco ducitur. Eo fit, ut qui adulari nescit, aut invidus, aut superbus putetur. Est sane grande et subtile artificium, laudare alterum in commendationem sui, et decipiendo, animum sibi obligare decepti: quodque hoc maxime vitio agi solet, fictas laudes, certo pretio vendere. Quae haec tanta est levitas animi, quae tanta vanitas, relicta propria conscientia, alienam opinionem sequi: et quidem fictam atque simulatam? Rapi vento falsae [Iidem Veteres editi, falsae adulationis, cui lectioni favet, quod infra numero 30. habetur ficta adulatione decipere.] laudationis, gaudere ad circumventionem suam, et illusionem pro beneficio accipere? Tu ergo si vere laudabilis esse cupis, laudem hominum ne requiras. Illique praepara conscientiam tuam, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus [Cisterc. unicuique pro tibi.] tibi erit a Deo [1. Cor. 4. 5].18 Sit igitur intentus ac vigilans, et adversus peccata semper armatus animus tuus. Sermo in omnibus moderatus et parcus, et qui necessitatem magis loquendi indicet, quam voluntatem. [Idem Cisterc. ornet pudicitiam verecundia.] Ornet prudentiam verecundia, quodque praecipuum in feminis semper fuit, cunctas in te virtutes pudor superet. Diu ante considera, quid loquendum sit, et adhuc tacens provide, ne quid dixisse poeniteat. Verba tua ponderet cogitatio, et linguae officium animi libra dispenset. Unde Scriptura dicit: Argentum et aurum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos: et attende ne forte labaris lingua [Eccli. 28]. Nunquam [Cum modo laudato Cisterc. plerique Mss. alii libri Nunquam maledictum (vel maledictio) de ore tuo etc.] malum verbum de ore tuo procedat, quae ad cumulum benignitatis iuberis etiam maledicentibus benedicere. Misericordes, inquit, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, neque maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes [1. Petr. 3. 9].19 Mentiri vero atque iurare, lingua tua prorsus ignoret, tantusque in te sit [Mss. codd. veritatis amor, et mox unus Cisterc. iuramentum putes.] veri amor, ut quidquid dixeris, iuratum putes. De quo Salvator ad discipulos ait: Ego autem dico vobis, non iurare omnino. Et paulo post: Sit autem sermo vester, est, est: non, non: Quod autem his abundantius est, a malo est [Matth. 5. 34][. 37]. In omni igitur actu atque verbo, quieta mens et placida servetur: semperque cogitationi tuae Dei praesentia occurrat: sit humilis animus, ac mitis, et adversus sola vitia erectus. Nunquam illum aut superbia extollat, aut avaritia inflectat, aut ira praecipitet. Nihil enim quietius, nihil purius, nihil denique pulchrius ea mente esse debet, quae in Dei habitaculum praeparanda est, quem non auro templa fulgentia, non gemmis altaria distincta delectant, sed anima ornata virtutibus. Ideo et templum Dei, sanctorum corda dicuntur, affirmante Apostolo, qui ait: Si quis templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos [1. Cor. 3. 17].20 Nihil habeas humilitate praestantius, nihilque amabilius. Haec est enim praecipua conservatrix, et quasi custos quaedam virtutum omnium: nihilque est quod nos ita et hominibus gratos et Deo faciat, quam si vitae merito magni, humilitate infimi simus. Propter quod Scriptura dicit: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam [Eccli. 3. 20]. Et Dominus loquitur per Prophetam: Super quem alium requiescam, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea [Isai. 66. 2]? [Sic legimus ex Mss. nostris, cum antea impressi omnes Verumtamen humilitate etc.] Verum tu eam humilitatem sequere: non quae ostenditur, atque simulatur gestu corporis, aut fracta voce verborum, sed quae puro affectu cordis exprimitur. Aliud est enim virtutem habere, aliud virtutis similitudinem: aliud est rerum umbram sequi, aliud veritatem. Multo deformior illa est superbia, quae sub quibusdam humilitatis signis latet. Nescio enim quomodo turpiora sunt vitia, quae virtutum specie celantur.21 Nulli te unquam de generis nobilitate praeponas, neque obscuriores quasque et humiliore loco natas, te inferiores putes. Nescit religio nostra personas accipere: nec conditiones hominum, sed animos inspicit singulorum. Servum et nobilem de moribus pronuntiat. Sola apud Deum libertas est, non servire peccatis. Summa apud Deum est nobilitas, clarum esse virtutibus. Quid apud Deum in viris nobilius Petro, [Desunt in Cisterc. Ms. qui piscator et pauper fuit, Paulo post pro creduntur alii Mss. codd. donantur.] qui piscator et pauper fuit? Quid in feminis beata Maria illustrius, quae sponsa fabri describitur? Sed illi piscatori et pauperi coelestis regni a Christo creduntur claves. Haec sponsa fabri, meruit esse mater illius, a quo ipsae claves datae sunt. Eligit enim Deus ignobilia et contemptibilia huius mundi [1. Cor. 1. 27], ut potentes ac nobiles ad humilitatem facilius adduceret. Nam et alias frustra sibi aliquis de nobilitate generis applaudit, cum universi paris honoris, et eiusdem apud Deum pretii sint, qui uno Christi sanguine sunt redempti: nec interest qua quis conditione natus sit, cum omnes in Christo aequaliter renascamur. Nam et si obliviscimur, quia ex uno omnes generati sumus: saltem id semper meminisse debemus, quia per unum omnes regeneramur.22 Cave ne si ieiunare aut abstinere coeperis, te putes iam esse sanctam. Haec enim virtus adiumentum est, non perfectio sanctitatis. Magisque id providendum est, ne tibi hoc, cum licita contemnas, securitatem quamdam illicitorum faciat. Quicquid supra iustitiam offertur Deo, non debet impedire iustitiam, sed adiuvare. Quid autem prodest tenuari abstinentia corpus, si animus intumescat superbia? Quam laudem merebimur de pallore ieiunii, si invidia lividi simus? Quid virtutis habet vinum non bibere, et ira atque odio inebriari? Tunc, inquam, praeclara est abstinentia, tunc pulchra atque magnifica castigatio corporis, cum est animus ieiunus a vitiis. Imo qui probabiliter ac scienter abstinentiae virtutem tenent, eo affligunt carnem suam, quo animae frangant superbiam: ut quasi de quodam [Perperam Erasmianam lectionem secutus editor Benedictinus fastidio. Dixit autem ut Victorius notat contemptus sui, quo ipse alios contemnit, non se.] fastigio contemptus sui atque arrogantiae, descendant ad implendam Domini voluntatem, quae maxime in humilitate perficitur. Idcirco a variis ciborum desideriis mentem retrahunt, ut totam eius vim occupent in cupiditate virtutum. Iamque minus ieiuniorum et abstinentiae laborem caro sentit, anima esuriente iustitiam. Nam et vas electionis Paulus dum castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur [1. Cor. 9. 27], non ad [al. ob] solam, ut quidam imperiti putant, hoc facit castitatem: non enim huic tantummodo, sed omnibus omnino virtutibus abstinentia opitulatur. Neque magna aut tota Apostoli gloria est, non fornicari: sed hoc agit, ut castigatione corporis, erudiatur animus; quantoque nihil ex voluptatibus concupiscit, tanto magis possit de virtutibus cogitare: ne perfectionis magister, imperfectum aliquid in se ostendat: ne Christi imitator, extra praeceptum quicquam aut voluntatem Christi faciat: neve minus exemplo, quam verbo doceat, cumque aliis praedicaverit, ipse reprobetur: [Cisterc. membranae cum editis quibusdam addunt a Domino.] audiatque cum Pharisaeis: Dicunt enim et non faciunt [Matth. 23. 3].23 Apostolici vero et praecepti est, et exempli, ut habeamus rationem, non conscientiae tantum, sed etiam famae [Rom. 12. 17]. Non superfluum et a fructu vacuum, gentium magister hoc docet: vult enim etiam extraneos ad fidem homines, per fidelium opera proficere, ut religionem ipsam religionis disciplina commendet. Et ideo sicut luminaria in mundo lucere nos iubet, in medio nationis pravae et perversae, ut incredulae mentes errantium, ex nostrorum actuum lumine, ignorantiae suae tenebras deprehendant. Unde et ipse ad Romanos ait: Providentes bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus [Rom. 12. 17]. Et alibi: Sine offensione estote Iudaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei, sicut ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis [1. Cor. 10. 32][. 33]. Beatus est qui tam sancte, tamque graviter disposuit vitam suam, ut de eo sinistri aliquid ne fingi quidem possit: dum adversus obtrectatorum libidinem pugnat meriti magnitudo nec fingere quisquam ausus est, quod a nullo putat esse credendum. Quod si id assequi difficile atque nimis arduum est, saltem hanc adhibeamus vitae nostrae diligentiam, ne malae mentes occasionem inveniant detrahendi. Ne ex nobis scintilla procedat, per quam adversus nos sinistrae famae flamma confletur. Alioqui frustra irascimur obtrectatoribus nostris si [Erat eisipsis uno verbo, et vitiose. Mox alii codd. materias.] eis ipsi obtrectandi materiam ministramus. Si autem nobis diligenter atque sollicite omnia ad honestatem providentibus, cunctisque actibus nostris timorem Dei praeferentibus, illi nihilominus insaniunt: consoletur nos conscientia nostra, quae tunc maxime tuta est, tunc optime secura est, cum ne occasionem quidem male de se sentiendi dedit. Illis enim vae dicitur per Prophetam, qui dicunt quod bonum est malum: qui lucem appellant tenebras: et quod dulce est, amarum vocant [Isai. 5. 20. iuxta LXX]. Nobis ergo Salvatoris aptabitur sermo: Beati estis cum vobis maledixerint homines, mentientes [Matth. 5. 11]. Nos modo agamus, ut male de nobis nemo loqui absque mendacio possit.24 Ita habeto sollicitudinem domus, ut aliquam tamen vacationem animae tribuas. Eligatur tibi opportunus, et aliquantum a familiae strepitu remotus locus, in quem tu velut in portum, quasi ex multa tempestate curarum te recipias, et excitatos foris cogitationum fluctus, secreti tranquillitate componas. Tantum ibi sit divinae lectionis studium, tam crebrae orationum vices, tam firma et pressa de futuris cogitatio, ut omnes reliqui temporis occupationes facile hac vocatione compenses. Nec hoc ideo dicimus, quo te retrahamus a tuis: imo id agimus, ut ibi discas, ibique mediteris, qualem tuis praebere te debeas.25 Familiam tuam ita rege et confove, ut te matrem magis tuorum, quam dominam videri velis, a quibus benignitate potius, quam severitate exige reverentiam. Fidelius et gratius semper obsequium est, quod ab amore, quam quod a metu [Aliter percipitur. Quidam Mss. accipitur.] proficiscitur. Praecipue autem in coniugio venerabili atque immaculato Apostolicae regulae ordo teneatur.26 Servetur in primis viro auctoritas sua, totaque a te discat domus, quantum illi honoris debeat. Tu illum dominum obsequio tuo, tu magnum illum tua humilitate demonstra, tanto ipsa honoratior futura, quanto illum amplius honoraveris. Caput enim, ut ait Apostolus, mulieris est vir [Ephes. 5. 23]: nec aliunde magis reliquum corpus ornatur, quam ex capitis dignitate. Unde idem alibi dicit: Mulieres subditae estote viris, sicut oportet in Domino [Coloss. 3. 18]. Sed et beatus Petrus Apostolus ait Similiter autem mulieres subditae sint viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem, sine verbo lucrifiant [1. Petr. 31]. Si ergo etiam gentilibus maritis debetur honor iure coniugii, quanto magis reddendus est Christianis.27 Atque ut ostendat, quibus ornamentis etiam viris iunctae femine decorari debeant, ait: Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut vestimentorum cultus, sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Domino, ornabant se, subiectae propriis viris, sicut Sara obediebat Abrahae, Dominum suum vocans [Ibid. 3. et seqq.]. Haec autem praecipiens, non eas iubet [Ita maluimus cum Mss. libris legere quam cum editis squalore, sordibus.] squalere sordibus, et horrentibus pannorum assumentis tegi, sed immoderato cultui, et nimis exquisito interdicit ornatui, simplicemque commendat ornatum atque habitum. De quo et vas electionis ait: Similiter autem et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate: ornantes se non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes castitatem per opera bona [1. Tim. 2. 9][. 10].28 Reperi vero te [Male editor Benedict. ad Erasmian. codd. mirae fidei.] miro fidei ardore succensam, aliquot iam ante annos continentiam proposuisse, et reliquum vitae tuae tempus pudicitiae consecrasse. Magni hoc animi signum, et perfectae virtutis indicium est, renuntiare subito expertae voluptati, fugere notas carnis illecebras, et calentis adhuc aetatis flammas fidei amore [al. ardore] restinguere. Sed illud quoque simul didici, quod me non mediocriter angit ac stimulat, te videlicet tantum hoc bonum, absque consensu et pacto viri servare coepisse, cum hoc Apostolica omnino interdicat auctoritas, quae in hac duntaxat causa, non modo uxorem viro, sed etiam virum uxoris subiecit potestati. Uxor, inquit, sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir potestatem non habet sui corporis, sed mulier [1. Cor. 7. 4]. Tu vero quasi oblita foederis nuptialis, pactique huius ac iuris immemor, inconsulto viro vovisti Domino castitatem. Sed periculose promittitur quod adhuc in alterius potestate est. Et nescio quam sit grata donatio, si unus offerat rem duorum [Confer S. Augustini ad Ecdiciam Epistolam 262.] Multa iam per huiuscemodi ignorantiam et audivimus, et vidimus scissa coniugia, quodque recordari piget, occasione castitatis adulterium perpetratum. Nam dum una pars se etiam a licitis abstinet: altera ad illicita delapsa est. Et nescio in tali causa, quis magis accusari, quis amplius culpari debeat, utrum ille qui repulsus a coniuge fornicatur, an illa quae repellendo a se virum, eum fornicationi quodammodo obiicit. Atque ut super hac causa, quid veritas habeat, agnoscas, pauca mihi de divina auctoritate ponenda sunt. Apostolicae doctrinae regula nec cum Ioviniano aequat continentiae opera nuptiarum, nec cum Manichaeo coniugia condemnat. Ita vas electionis ac magister gentium, inter utrumque temperatus incedit ac medius, ut remedium incontinentiae indulgeat, et ad praemium provocet continentiam. Totusque in hac causa eius hic sensus est, ut ex utriusque sententia proponatur castitas, aut certe ab utroque debitum commune solvatur.29 Sed ipsa iam Apostoli verba ponamus, totamque hanc causam a sui principio retractemus. Loquitur enim ad Corinthios: De quibus autem scripsistis mihi: bonum est homini mulierem non tangere [1. Cor. 7. 1]. Et quanquam hic laudaverit castitatem, tamen ne aliquibus videatur prohibere coniugia, subiungit. Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat. [Victorius et pauci alii ex editis addunt, «et unaquaeque suum virum habeat,» quae in Mss. non inveniuntur.] Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro. Mulier autem sui corporis potestatem non habet, sed vir. Et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare invicem [Ibid. et seqq.] Ac rursus, ne tanta pro nuptiarum parte dicendo, videretur excludere castitatem, sequitur: Nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi. Et statim quasi recusat hoc, quod dixit, ad tempus: ne non tam perpetuam, quam temporalem ac brevem continentiam docere videatur. Ait enim: propter incontinentiam vestram. Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium. Unde hoc quod dixit, ad tempus, docet meditationem debere fieri castitatis, ut per certa intervalla temporum quasi exploratis continentiae suae viribus, sine periculo utrique promittant, quod semper est ab utroque servandum. Quid vero absolute velit, manifeste dicit: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum, id est, in iugi ac perpetua castitate vivere.30 Vides ne quam caute quam provide, quam sine ullius occasione scandali, magister firmaverit de castitate sententiam, nolens tantum bonum in unius temeritate nutare, quod ligare et confirmare debet consensus amborum? Et revera, quid ea castitate firmius est, quidve tutius, quam quae ex duorum coepta sententia, ab utroque velut in commune servatur? Nec de se tantum pars altera sollicita, mutuo se ad virtutis animet perseverantiam. Hoc enim, sicut alia quoque bona, non tantum coepisse, sed perfecisse laudandum est. Iamdudum, ut intelligis, scopuloso difficilique in loco versatur oratio, nec audet in alterutram declinare partem, dum aequaliter utrumque formidat, sed ex nostra difficultate tuum agnosce discrimen, maluimus enim te contristare forsitan vera dicendo, quam ficta adulatione [Erasmiana lectio quam Martianaeus exscribit, vitiose ducere habebat pro decipere.] decipere. Duplex, ut vides, malum, aequale et anceps periculum est: ex utroque arctaris, ex utroque constringeris. Contemnere omnino virum atque despicere, aperta contra Apostoli sententiam est: [Male iterum ex Erasmo editor Benedictinus, Prodere viro.] perdere vero tanti temporis castitatem, et Deo non reddere quod promiseras, timendum, atque metuendum est. Ut vulgo dicitur: Facile ex amico inimicum facies, cui promissa non reddas. [Erasm. et Martianaeus Sicut pro sic. Tum paulo post erit enim pro et erit tibi.] Sic enim Scriptura dicit. Quod si voveris votum Domino Deo, non moreris reddere illud: quia quaerens quaerit illud Dominus Deus abs te, et erit tibi in peccatum [Deut. 23. 21][. sec. LXX. et Eccl. 5. 3]. Ait ergo: Debitam honorificentiam viro exhibe, ut ex utroque Domino debitum, quod vovisti, reddere possis. De cuius conscientia non diffidimus, si paululum exspectasses: non quod te a bono castitatis retrahamus, sed huius animum ad castitatis oraculum totis viribus incitemus; ut voluntarium sacrificium offerat Deo, in odorem suavitatis: ut exuta mens a cunctis retinaculis mundanis, atque corporalibus voluptatibus [Voculis sit, ut, omissis, vetus quaedam editio, vacat, proba aeque lectione.] sit: ut valeas plenius inhaerere Dominicis praeceptis. Quod tamen, ne quid a nobis negligenter esse dictum arbitreris, divinarum Scripturarum testimoniis edocuimus, sicut etiam. Apostolus dicit: Et erunt duo in carne una [1. Cor. 6. 16][. 17]; iam non una caro [Matth. 19. 6], sed unus spiritus [1. Cor. 6. 17].31 Hoc sacramentum magnum est, arduumque est iter castitatis: sed magna sunt praemia, vocatque nos Dominus in Evangelio dicens: Venite benedicti Patris mei, possidete praeparatum vobis regnum ab origine mundi [Matth. 35. 34]. Idem ipse Dominus dicit: Venite ad me omnes, qui laboratis, et onerati estis; et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum suave est, et onus meum leve. Dicit enim idem Dominus iis, qui ad sinistram eius erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo, et angelis eius [Matth. 25. 41]: nescio vos, operarii iniquitatis. Erit ibi fletus et stridor dentium. Illi utique omnes plangent, illi lugebunt, qui ita curis se vitae praesentis involvunt, ut obliviscantur futuram; quos somno quodam ignorantiae, et malae securitatis oppressos fluctibus, Domini comprehendet adventus: unde ipse, in Evangelio ait: Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vitae: ne forte superveniat in vos repentina dies illa, tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae [Luc. 21. 34][. 35]. Et rursum: Vigilate, et orate, nescitis enim, quando tempus sit [Matth. 24. 42][. et 25. 13].32 Beati sunt, qui ita exspectant, ita illum speculantur diem, ut se ad eum quotidie praeparent, qui non de praeterita sibi iustitia blandientes, secundum Apostolum, per dies singulos in virtute renovantur [2. Cor. 4. 16]. Iustitia enim iusti non proderit ei, a quo die iustus esse desierit. Sicut etiam iniquo non nocebit iniquitas, sua a die, quo se ab iniquitate converterit [Ezech. 18. 24]. Nec sanctus ergo securus esse debet, quamdiu in huius vitae agone versatur; nec desperare peccator, qui, secundum praedictam Prophetae sententiam, uno die iustum se efficere potest; sed totum, quo tenditur, spatium vitae tuae est, ut peragere possis iustitiam; nec de praeterita iustitia confidens, remissior efficiaris; sed sicut dicit Apostolus, Posteriora obliviscens, ad ea autem, quae anteriora sunt, me extendens, ad destinatum persequor bravium supernae vocationis, sciens scriptum esse cordis inspectorem Deum [Phil. 3. 15][. et Prov. 24. 12]. Et idcirco satagit, ut animam mundam habeat a peccato. Propter quod scriptum est, omni custodia serva cor tuum [Prov. 4. 23]. Et iterum: Diligit Dominus munda corda. Accepti autem sunt ei omnes immaculati [Prov. 11. 20. iuxta LXX]. Idcirco age, ut ordines reliquum tempus vitae tuae sine offensa, ut possis secure canere cum Propheta: Perambulam in innocentia cordis mei, in medio domus meae [Psal. 100. 2]. Et iterum: Introibo ad altare Dei, ad Deum, qui laetificat iuventutem meam [Psal. 42. 4]. Quia inchoasse non sufficit; sed perfecisse iustitia est.
Hieronymus HOME



Epistulae, 5, , 147{0}. AD SABINIANUM {1} LAPSUM. <<<     >>> 149{0} {1}. S. HIERONYMI. De solemnitatibus Paschae.
monumenta.ch > 148