monumenta.ch > Guido Aretinus > PROLOGUS EIUSDEM IN MUSICAM.
Guido Aretinus, Micrologus de disciplina artis musicae, EPISTOLA GUIDONIS MONACHI AC MUSICI AD TEUDALDUM EPISCOPUM SUUM, DE DISCIPLINA ARTIS MUSICAE. <<<     >>> INCIPIUNT CAPITULA.

PROLOGUS EIUSDEM IN MUSICAM.

1  Cum me et naturalis conditio et bonorum imitatio communis utilitatis diligentem faceret, coepi inter alia studia musicam tradere pueris. 2  Tandem adfuit mihi divina gratia, et quidam eorum imitatione chordae, nostrarum notarum usu exercitati, ante unius mensis spatium invisos et inauditos cantus ita primo intuitu indubitanter cantabant, ut maximum spectaculum plurimis praeberetur; quod tamen qui non potest facere, nescio qua fronte se musicum vel cantorem audeat dicere. 3  Maxime itaque dolui de nostris cantoribus, qui, etsi centum annis in canendi studio perseverent, nunquam tamen vel minimam antiphonam per se valent efferre, semper discentes, ut ait Apostolus, et nunquam ad perfectam huius artis scientiam pervenientes. 4  Cupiens itaque tam utile nostrum studium in communem utilitatem expendere, de multis musicis argumentis, quae adiutore Deo per varia tempora conquisivi, quaedam, quae cantoribus proficere credidi, quanta potui brevitate perstrinxi; quae enim de musica ad canendum minus prosunt, aut si quae ex his quae dicuntur non valent intelligi, nec memoratu digna iudicavi; non curans de his si quorumdam animus livescat invidia, dum quorumdam proficiat disciplina. 5  Explicit prologus.