monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, , III Quod exercitus Childeberthi regis in Italiam abiit. <<<     >>> V Quod Chuppa limitem Toronum inrupit.

IV Mauricius interfectores direxit. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Quod Mauricius imperator interfectores legatorum in Galliis direxit. Mauricius autem Chartaginensis illos, qui legatos Childeberthi regis anno superiore interimerant, vinctus manibus catenisque oneratos, ad eius dirigit praesentiam, XII scilicet numero viros, sub ea videlicet condicione, ut si eos interficere vellit, haberet licentiam; sin autem ad redimendum laxaret, CCC pro unoquoque acceptis aureis, quiesceret, sicque ut quod vellit elegeret, quo facilius, sopito scandalo, nulla occansio inter ipsos inimicitiae oreretur. 2  Sed rex Childeberthus differens homines vinctos accepere, ait: 'Incertum apud nos habetur, utrum hi sint homicidae illi, quos adducitis, an alii, et fortassis servi cuiuscumque habentur, cum nostri bene ingenui generatione fuerint, qui apud vos fuerunt interempti'. Praesertim et Gripo adstabat, qui eo tempore legatus cum eisdem fuerat missus qui interfecti sunt, ac dicebat, quia: 'Praefectus urbis illius cum collectis duobus aut tribus hominum milibus inruit super nos, interimitque socios meos; in quo excidio et ego ipse interieram, si me viriliter defendere nequivissim. 3 Accedens autem ad locum, homines agnoscere potero; de quibus, si imperator vester, ut dicitis, nostro cum domino pacem custodire deliberat, ultionem exegere cpl864.108 v debet'. Et sic dato rex placito, ut post eos ad imperatorem dirigeret, ipsos abscidere iubet.

bnf5920.130 bnf9765.99

© 2006 - 2021 Monumenta Informatik