monumenta.ch > Gerhohus Reicherspergensis > PROLOGUS AD QUEMDAM PRESBYTERUM.


PROLOGUS AD QUEMDAM PRESBYTERUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Insignis patriarcha Isaac in terra incolatus sui quatuor puteos fodisse legitur. 2  Primum, quem appellavit Calumniam; secundum, quem appellavit Inimicitias, eo quod pastoribus Gerarae pro aqua puteorum istorum rixantibus passus est calumnias et inimicitias. 3  Tertium fodit puteum, cui nomen imposuit Latitudo, quia pro eo nulla fuit contentio. 4  Quartum appellavit Abundantiam, quia nec per illum passus est rixam. 5  In Christo, charissime, cogis me reminisci calumniarum et inimicitiarum, quas aliquando passus sum, rixantibus contra me pastoribus Gerarae pro eo, quod puteos a Palaestinis terrae obrutos praesumpsi refodere, studens ad aquam vivam pervenire, fastidiensque aquam turbidam, id est conversationem clericorum depravatam, et a puritate apostolicae venae de qua clericalis ordo ducit exordium, nimis alteratam. 6  Cum ergo hanc venam aquarum scribendo quasi fodiendo coepissem inquirere, rixati sunt contra me pastores Gerarae, amici Palaestinorum, id est cadentium, nimium contra meam parvitatem: indignantes, quando fodi puteum primum, id est quando librum istum, quem tu nunc a me requiris, legendum praesentavi domino meo felicis memoriae Chunoni Ratisbonensis Ecclesiae angelo, ut, si illi saperet, in ea aquam vivam haberet ipse, aliisque propinaret. 7  Quod et factum laetabunda recordatione commemoro, quia Aedificium, quod in hoc libro illi depinxeram, saepe in sermonibus popularibus ita clare demonstravit populo, ut cogerentur verecundari aliter aedificantes, et lapidem angularem, quem istud aedificium et in fundamento et in summitate habet necessarium, reprobantes. 8  Quanquam ipsis licet reprobantibus hic factus sit in caput anguli, reflorescente per Dei gratiam in multis Ecclesiis conversatione regiminis apostolici, quod innititur auctoritati non alicuius hominis institutoris, sed ipsius Christi, qui in se suisque discipulis exhibuit formam ordinis et propositi clericalis, praefigurati quondam in Aaron et in eius filiis terrena haereditate privatis, et in sortem Domini consecratis. 9  Iuxta quam formulam per multas ecclesias reflorescit conversatio clericalis in regularibus collegiis fratrum habitantium in unum, nec dicentium nec habentium aliquid suum. 10  Aliter autem viventes clerici, et adversantes legitimae Christi ordinationi videntur mihi pastoribus Gerarae assimilandi. 11  Quoniam sicut illi patriarchae Isaac puteos paternos a Palaestinis obrutos renovanti calumniam intulerunt; sibi propemodum calumnias et inimicitias isti contra me propter consimilem causam suscitaverunt. 12  Tu ergo si dignaris bibere de puteo, quem illi calumniis et inimicitiis suis mihimetipsi amarum fecerunt; dum de veritate, quae in ore meo dulcis erat, amaricatus est venter meus: cave tibi ab omnibus amaris et amaricantibus, et, si quid tibi de aqua istius putei sapuerit, propina solis dulcibus et mitibus, qualium unus creditur esse designatus episcopus Frisingensis. 13  Cui hoc diligenter debes in secreto suggerere, ut, si dignatur de puteo nostro bibere, sequatur consilium sapientiae dicentis: Noli regibus, o Lamuel, dare vinum, quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas: ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum, et mutent causam filiorum pauperis (Prov. XXXI, 4, 5). 14  Nonne clerici superbi et saeculares dominantur quasi reges? nonne multis litteris inebriati saepe obliviscuntur iudiciorum, et mutant causam filiorum pauperis, illius scilicet qui, cum dives esset, pro nobis pauper factus est, ut nos illius inopia divites essemus (II Cor. VIII, 9), non propria lucra in ecclesiasticis ministeriis avare sectando, sed quae sola sursum sunt, aviditate pia desiderando. 15  Dum vero illi in officiis ecclesiasticis inhiant quaestibus terrenis refrigescente coelestium desideriorum charitate, revera iudiciorum obliti, mutant causam filiorum pauperis: gratiam Domini, id est eleemosynam transferentes in luxuriam, pauperibus pauperis Christi omnino neglectis. 16  Quorum in consortium ne sic veniat ille Deo diligendus episcopus, ut fiat quasi pontifex anni illius, in quo crucifixus est Christus: mature ac festine debet a te praeveniri ac praemuniri. 17  Quod fortasse convenienter fieri poterit per lectionem istius libelli; quem si tu et ipse cum aliis veritatis amicis habueritis gratum: contempto iudicio perfidorum in Domino gratulabor, me feliciter apud pias mentes dilatatum, nomenque huius putei, favente Dei gratia, mutabo, ut videlicet, qui prius appellabatur Calumnia seu Inimicitiae, deinceps vocetur Latitudo. 18  Quod nomen fuit putei tertii superius notati, quem fodit patriarcha Isaac, pro quo nulla fuit contentio. 19  Et ideo a nobis quoque absit omnis contentio, sitque pro his, qui hactenus contra contenderunt, sola nobis ad Deum supplicatio; quatenus ipse tam in ipsis quam in nobis mutet, quod suae maiestati displicet; confirmans quod beneplacitum habet, ut tandem pariter bibamus de puteo quarto, qui dicitur Abundantia, tanquam nihil habentes, et omnia possidentes; sicut egentes, multos autem locupletantes; non deficiente divinae largitatis puteo, qui dici potest abundantia. 20  Quoniam ipsa Dei bonitas ac misericordia electos a se praeventos abundantibus auxiliis et gratiarum donis ita comitatur, et subsequitur, ut merito a quolibet electorum in tali abundantia cantetur: Dominus regit me, et nihil mihi deerit, usque: et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae, ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum (Psal. XXII, 1, 8, 9). 21  Puto, quod istud carmen veraciter canentibus pateat latitudinis et abundantiae desiderabilis puteus, imo fons inexhaustus. 22  Propter quem consequendum diversa iam opuscula scriptitando, quasi fodiendo laboravimus. 23  Quorum opusculorum iste libellus primus fuit iussu et rogatu Deo dilecti Ratisponensis episcopi Chunonis conscriptus; quem illo defuncto apud nos continuimus, et paucis lectionem eius indulsimus. 24  Verum quia tu, frater in Domino charissime, cuius charitati omnia debeo, quae adiuvante Deo possum, postulas tibi istum libellum legendum et fortassis transcribendum; atque potest contingere, ut semel emissum volet irrevocabile verbum: Rogo te, ut auctoritates, quas ex latere apposui, tu quoque cures apponere; ut ex his quasi tabulatis vel muris firmis muniatur nostrum aedificium, iuxta legis mandatum dicentis in Deuteronomio: Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua; et sis reus labente aliquo, et in praeceps ruente (Deut. XXII, 8); item lex in Exodo dicit: Si quis aperuerit cisternam et foderit, et non operuerit eam; cecideritque bos vel asinus in eam, dominus cisternae reddet pretium iumentorum. 25  Quod autem mortuum est, ipsius erit (Exod. XXI, 33, 34). 26  Apponite igitur ex latere, vel etiam dictamini nostro inserite sanctorum auctoritates, ut aedificio nostro sint munimentum et cisternae nostrae sint operimentum, ne per nostri occasionem, aliquo in praeceps ruente, nos patiamur detrimentum. 27  Sicut pene antehac nobis accidit, quando exiit sermo inter fratres claustrorum barbatos; quod ab aedificio isto, de quo hic agitur, excluserimus illos, cum videlicet minime attenderent, se in numero poenitentium comprehensos aeque ut monachos; nisi forte vivant ita dissolute, ut non servent leges poenitentiae. 28  Offensi sunt etiam quidam litterati claustrales, tam monachi quam canonici regulares pro eo quod publicatis Patrum scriptis de quadrandis decimis et oblationibus ipse viderentur argui transgressionis, eo quod nec decimae nec oblationes quartantur in communiter viventium claustris. 29  Harum et similium anteactarum offensionum non immemores, et de futuris cavere volentes, quaedam decerpendo, quaedam addendo, dictamen nostrum castigatius facimus. 30  Auctoritates vero Patrum, quibus nec addi nec decerpi quidquam licuit, partim textui sermonis nostri competenter inseruimus, partim in latere apposuimus. 31  Quibus diligenter inspectis nos immunes fore credimus, et coram Deo excusabiles; etiamsi aliquos de his, quibus ipse Christus est lapis offensionis et petra scandali (I Petr. II, 8), continget in dictis nostris offendi et scandalizari. 32  Cum enim ipse discipulis suis dicat: Si sermonem meum servaverint, et vestrum servabunt, si me persecuti sunt, et vos persequentur (Ioan. XV, 20); non debemus admirari, si eius inimicos continget nobis propter veritatem, quae in illis odium parit, inimicari; et propterea in dictis veracibus offendi et scandalizari. 33  Multas ad huiusmodi hominibus derogationes, maledictiones et vexationes passi sumus. 34  Quibus ut perfecta poenitentia, et largissima indulgentia tribuatur a Deo, ipsius misericordiam omnipotentiam et omnipotentem misericordiam obsecramus per hostiam vere pacificam, quam licet indigni, non solum pro amicis, verum et pro inimicis immolamus, quoties ipsius gratia favente altaris mysterium celebramus.




monumenta.ch > Gerhohus Reicherspergensis > PROLOGUS AD QUEMDAM PRESBYTERUM.