monumenta.ch > Florus Lugdunensis > MARTENII ADMONITIO DE CARMINIBUS PROXIME SEQUENTIBUS.
>>> Florus Lugdunensis, Carmina religiosa, I. IN EVANGELIUM MATTHAEI.

MARTENII ADMONITIO DE CARMINIBUS PROXIME SEQUENTIBUS.

1  Quae hic damus carmina ex pervetusto codice Bigotiano eruimus, cuius character ad auctoris aetatem accedere videtur. 2  Haec autem tametsi tanti non sint momenti, minime tamen sunt spernenda, praecipue autem epigramma in librum Homiliarum totius anni, ex quo didicimus quam pauca tum sanctorum festa celebrarentur, aut proprium haberent officium. 3  Nam praeter festa SS. Stephani, Ioannis evangelistae, Innocentium, Ioannis Baptistae, Petri et Pauli, Machabaeorum et Andreae, qui locum in Homiliarum libro habebant, si qua forte occurrebant, extra communium classem officium non habebant.