monumenta.ch > Dositheus > de interiectione
Dositheus, Ars, de coniunctione <<<    

de interiectione SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  interiectio est pars orationis significans affectum animi: uario autem affectu mouemur; aut enim laetitiam significamus, ut ua euax, aut dolorem, ut uae heu, aut ammirationem, ut babae eheu. 2  ex his colligi deinceps alii motus animorum possunt. 3  apex Donati: aut metuentis, ut ei attat, aut optantis, ut o utinam. 4  sed haec Graeci aduerbio applicant, quod ideo Latini non faciunt, quia huiusce modi uoces non statim subsequitur uerbum. 5  licet autem pro interiectione {τό autem παρενθέσεως } etiam alias partes orationis singulas pluresue subponere, ut nefas, pro nefas. 6  accentus in interiectionibus certi esse non possunt, ut fere in aliis uocibus, quas inconditas inuenimus. 7  uenit mihi in mentem huius rei, pudet me amoris, piget me profectionis, taedet me meretricum, miseret me senis, interest mea haec res, interest mea, refert mea, interest eius et refert illius, interest et refert nostra uestra illorum; egeo uictus et uictu, patiens sum laboris, doleo uicem tui et tuam, similis sum tui, discrucior animi et animo et animum, amans mei, pertaesum est mihi iniuriae, plenus sum bonorum et bonis, potior huius rei et hac re, ueri simile, impleor uini et uino, obliuiscor tui et te. 8  noceo inimico, incommodo uiatori, officio insidiatori, medeor languenti (hoc uerbum perfecto caret), blandior patri, ancillor magistro, adulor mulieri, conscius sum facti, patrocinor patriae, conuicior debitori, uitio furi duco, inprecor hosti, ausculto suasori, supplico tibi, moderor militibus, obstrepo dicenti, palpor et palpo equo, crisso tibi, praecurro praetori, procuro pugili, geniculor parenti, genua tibi aduoluor, praeuaricor reo, supersideo discipulo, antecello aemulo, consilio tibi sum, studet huic rei, timeo tibi et de te; detraho tibi, alienus sum tibi, uacat mihi, tempero uino, testimonio est mihi; aduersor inimico, subscribo epistolis, intentus studiis, inimicus neglegenti, dicto audiens, inuidus bono, maliuolus studenti, habilis uirtuti, utilis seni, aptus industriae. 9  incipio studium, aggredior hominem, indulgeo te, experior periculum, periclitor amicum, mereo et mereor honorem, despicio laticlauium, impedio legentem, ludificor uaniloquum; ueteres et ludificaui; iuuat me, nanciscor occasionem, ludo oratorem, iubeo famulos, inuado te et in te, intueor te et in te, adorior hominem, inuolo te et in te, redoleo unguentum, inuideo diuitem, commeio lectum et permeio (commixi et permixi), insimulo simulatorem, animaduerto te, criminor directarium, moderor te. 10  inpertio illum hac re, dignor amicum hospitio, saturo exercitum commeatu, libero te periculo, liberor molestia, dono praeceptorem auro, tempero me uino, fraudo creditorem pecuniis, abdico me praetura, cedo tibi gloria, afficio illum laetitia, desisto tua consuetudine, labor spe mea, imbuo malum malis, egredior ciuitate, degredior monte, contentus sum uno nummo, orbo uxorem dote, interdico ignominiosum foro, exulto uictoria, soporo te uino, dignor a te honore, sustineo me hac re, conplaudo tecum, gaudeo felicitate, opus est mihi argento, alienus sum crimine, comitor amicis, uaco militia, communico tecum, postulo a te, utor careo fruorue diuitiis, nitor hac re, potior munere, induo te armis, precor a diis, opto a diis, antepono te fide, interdico tibi amicitia mea. 11  similis sum tui moribus et tibi facie, auello senis et seni canos, frango serui et seruo caput, eruo mendacis et mendaci oculos, studio tui feci id est dum studeo tibi, studio tuo feci id est te studente; discrucior animi et animo, metu tui et tuo, uicinus sum illius et illi et amicus sum, fidens sum animi et animo, memini et memor sum honoris et honorem, ammoneo interfectorem caedis et caedem, obliuiscor amicitiae et amicitiam, expers sum causae et causa, ignoro causam; expers sum autem fundi et fundo non habeo fundum significat; inpleo sacculum argenti et argento, egeo uictus et uictu, potior fructus et fructu, apud antiquos potior hanc rem. 12  nominatiuus casus trahit uerbum tertiae personae, ut Pompeius in litore Aegypti dicitur occidisse, nominatur inter auctores Caelius, Vergilius Aeneida fecit. 13  uocatiuus secundam personam accipit, ut Vergili scribe, Cicero responde. 14  prima persona non eget casu, sed admittit nominatiuum, ut seruio ingenuus. 15  nomina forma participiorum posita genetiuo casui iunguntur, ut appetens pecuniae, Terentius fugitans litium et Sallustius cupientissimus legis. 16  participia uero accusatiuo copulantur, ut appetens pecuniam, fugiens lites, cupiens legem. 17  εὐθυμεῖ bono animo est. 18  βελτίονά σοι κατεγγυῶμαι meliora tibi spondeo. 19  imaginatur quod cupit; δικαστήριον συνεκρότησεν iudicium conflauit; mutua uice. 20  ὀχλῶν ἐμμένεις pergis molestus esse. 21  κακῶς ὑπονοοῦμαι περὶ ἐκείνου male praesumo de illo. 22  ψηφίζεταί μοι suffragatur mihi. 23  ἀντικτυπεῖ, ἀντιλογίζεταί μοι refragatur mihi. 24  μισεῖ τὴν ἀγοραῖον usu forensi abhorret. 25  βίας σου κατηγορῶ uis te crimine peto. 26  εὕρατο αὑτῷ ἀξίωμα repperit sibi dignitatem. 27  ἐλθὲ πρὸς ἐμέ fac uenias ad me. 28  ὑπερτίθεται ἢ πλατύνει τὸν λόγον dilatat orationem. 29  θάνατον αὑτῷ προσεπόρισεν mortem sibi adsciuit. 30  ἀηδίζεται τῶν ἰδίων πραγμάτων taedet suarum rerum. 31  τὸ ἔδαφος στρέφει solum uertit. 32  copiam sui non praebet. 33  ἐσπιλωμένον ὑβρισμένον κατεστιγμένον πρόσωπον denotabilis persona. 34  καταμαρτυρηθεὶς ἄνθρωπος detestabilis homo. 35  ἀπευκτέον ἔτος execrabilis annus. 36  ἐπιρρεπές σοί ἐστιν procliue tibi est, προταχθεὶς γνώμῃ ἐμῇ mea sententia praefectus. 37  λοιπὰ ἔξοχος cetera egregius. 38  κροτητικὴ αἴτησις plausibilis petitio. 39  νέας ἡλικίας tenerae aetatis. 40  τίνι βοηθεῖν εἴωθες cui succurri solet. 41  διὰ τὴν ἀβεβαιότητα τῆς φύσεως propter infirmitatem sexus; sexus δὲ κυρίως ἐπὶ γυναικῶν λέγεται. 42  ἱκετεύω τῇ φωνῇ supplico uoce. 43  ἐπιμελείᾳ πάνυ προσκυνητέᾳ cultu quam uenerabili. 44  οὐ πλέον μιᾶς νυκτός non amplius una nocte, Vergilius contra noctem non amplius unam. 45  κεκονδυλωμένη καὶ ἐμμέριμνος ἢ δυσχερὴς πρᾶξις nodosa atque scrupulosa. ἀπολύειν {πους } enodare atque expedire. 46  ὕβρισεν αὐτήν pulsauit pudorem eius. 47  ἐκδικία σπουδαία fauorabilis uindicatio. 48  ἐκβεβλημένας καὶ εὐκαταφρονήτους explosas comoedias. 49  legis praesidium. 50  τῆς χειρὸς ἐπικουρίαν manus auxilium. 51  ἠγόρασεν τὸ αὑτοῦ ἔγκλημα redemit facinus suum. 52  ἀστάθμητος δαπάνη inpensa pecunia. 53  titulos natales suos augere. 54  γουνούμενος genibus obuolutans. 55  αὐχμὸν τρέφων squalorem pascens. 56  φανερὸς ἀπελάτης praedo editus. 57  ἐπικαλεῖται τὴν πίστιν fidem implorat. 58  βοήθειαν αἰτεῖ opem expetit. 59  ἐπιτεταμένῃ ψυχῇ obstinato animo. 60  πλημυρεῖ τοῖς χρήμασιν exuberat pecunia. 61  ὑπεραίρει ἡ ψῆφος redundat calculus. 62  διέπτυσεν αὐτοῦ τὰς ἱκετείας respuit preces eius. 63  infatigabilis patientia. 64  caelestis prouidentia, θείᾳ συμβουλίᾳ diuino consilio. 65  παρέβη τὴν πίστιν fidem excessit. 66  τὸ τῆς φιλίας δίκαιον ἐμίανεν ius amicitiae uiolauit. 67  huc usque temeritatis accessit. 68  dies perennis petendus. 69  citius tempus quam oratio deficiet. 70  multum sibi adrogauit. 71  salua iustitia praesidis. 72  fartus auctoritatibus. 73  enucleatis sensibus. 74  coronatis uerbis. 75  uentilatam quaestionem. 76  infuscauit pudorem eius. 77  pro indiuiso possides. 78  testimonio suo prosecutus est me. 79  officiis meis libertatem merui. 80  gratiam delicti facimus. 81  asseris me manu tua. 82  digneris me litteris tuis. 83  antiquae uetustatis instar. 84  uanas querelas crepitare. 85  fragilis memoriae. 86  uolubilis mentis. 87  tritae frontis. 88  candor animi tui. 89  merus sermo, mera spes. 90  sutilis agit. 91  sum parato animo. 92  argutum opus. 93  pensilis lucerna, suspensum animum. 94  sutilis porta. 95  uoluptuosus rebus fauore uirtutis. 96  columen curiae. 97  specimen scholae. 98  tumore agit. 99  elaboratum opus. 100  ludit abstinentiam meam. 101  inaccessibiles litterae. 102  inaccessus locus. 103  inextricabilis error. 104  inremeabilis uia. 105  sterilis amicitia. 106  laruali habitu. 107  imaginaria forma. 108  finali habitu. 109  inlibatus numerus. 110  poematos genera sunt tria. 111  aut actiuum est uel imitatiuum, quod Graeci dramaticon uel mimeticon appellant, in quo personae loquentes introducuntur, ut se habent tragoediae et comicae fabulae et prima bucolicon; aut enarratiuum, quod Graeci exegematicon uel apaggelticon appellant, in quo poeta ipse loquitur sine ullius personae interlocutione, ut se habent tres libri georgici et pars prima quarti, item Lucretii carmina; aut commune uel mixtum, quod Graece κοινόν uel μικτόν dicitur, in quo poeta ipse loquitur et personae loquentes introducuntur, ut est scripta Ilias et Odyssia Homeri et Aeneis Vergilii. 112  distinctio est silentii nota cum sensu terminato. 113  huius autem signum est punctum supra uersum positum. 114  subdistinctio est diuturnitas quaedam temporis differens orationem ad sententiae qualitatem. 115  huius autem signum est punctum sub uersu positum, ut est illud, et si fata deum, si mens non laeua fuisset, impulerat ferro Argolicas foedare latebras; Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneret. 116  non enim similiter ut in distinctione silentium interpositum tacere permisit. 117  media uel mora est silentium legitimae distinctionis subdistinctionisque medium obtinens locum, quae hoc solum seruat officium, ut legentis spiritum leuissima respiratione refoueat et nutriat. 118  sic enim pronuntiando reticere quis debet, quoad spirat, quia spiritus ipse a defectione uincatur, deinde uires resumat. 119  multae autem causae mediae huius lectionis: primum ne confundantur quae dicola uel tricola ponuntur; deinde ut actus uerborum emineat et luceat, qui ex aliquo uenit affectu uel indignatione seu miseratione conlata aut certe quadam artatione sermonis quae emfaticos a poetis congeruntur. 120  siquis itaque sine media spiritus suspensione pronuntiauerit aut hoc inclusi in ligno occultantur Achiui aut haec in nostros fabricata est machina muros inspectura domos uenturaque desuper urbi aut aliquis latet error equi ne credite Teucri, confunditur ratio compositionis generali nomine ligni machinae equi. 121  et lectumque iugalem, quo perii, super imponam; hoc enim uoluit intellegi Dido non esse lectum iugalem, quo perierit. 122  immorandum est ergo et respirandum post iugalem et sic inferendum cum ὑποκρίσεως affectu quo perii. 123  distinguere autem oportet ante similitudines, quas Graeci parabolas uocant, et ante redditas ἀνταποδόσεις, et siquando a persona ad personam transitus erit factus, et ante aut coniunctionem et ante casum uocatiuum et ante sed et ante quoniam et ante interrogatiua, ut quis deus, o Musae, qui nobis extudit artem, unde noua ingressus hominum experientia cepit?, post interrogatiua, ut Musa, mihi causas memora. 124  uerba quae passiue tantum efferuntur, ex quibus quaedam etiam actiua sunt, quae fere sunt primae coniugationis: κολακεύω adulor, ξενίζομαι auersor, ἐναντιοῦμαι ζημιῶ ἀντιδικῶ ἀποστρέφομαι aduersor, ζηλῶ φθονῶ aemulor, χαλκολογῶ aesculor, ἀλογοῦμαι alogior, διαμάχομαι altercor, ὑδρεύομαι aquor, ὑπολαμβάνω arbitror, τεκμαίρομαι argumentor, ἀποστρέφομαι aspernor, οἰωνοσκοπῶ ὀρνεοσκοπῶ auspicor, ἰξεύω aucupor, ὀρνεοσκοπῶ auguror, ἡλιάζομαι apricor, ἀπάρτιον ποιῶ auctionor, συμμαχῶ auxilior, προσλαλῶ affor, ἐργομωκεύομαι assentior, ἐργομωκεύομαι ancillor, προσλαλῶ alloquor, διαβάλλω ἀμφιλογῶ διαμιλλῶμαι altercor, ἀποιωνίζομαι abominor, προσλαλῶ alloquor, ἀμφιβάλλω ἀμοιβαδίζω alternor, βακχεύω bacchor, ἀναστρέφομαι conuersor, ἐπηρεάζω calumnior, εἰρωνεύομαι cauillor, δικολογῶ causidicor, προφασίζομαι causor, ὀχλαγωγῶ circulor, μεταπωλῶ cauponor, ἐπικωμάζω comissor, συνοδεύω comitor, σοφίζομαι commentor, ἐπιχειρῶ conor, στοχάζομαι coniector, δημηγορῶ contionor, κατανοῶ ἐνατενίζω contemplor, συνεστιῶμαι conuiuor, ὑπογογγύζω commurmuror, συναμιλλῶμαι conflictor, καταβοῶ conuicior, διαβάλλω αἰτιῶμαι criminor, ἀπορῶ διστάζω cunctor, θεωρῶ conspicor, κενοῦμαι πτοοῦμαι consternor, μεταβουλεύομαι concinnor, παραμυθοῦμαι consolor, διαμαρτύρομαι contestor {συνέρχομαι congredior}, συνδιατρίβω commoror, ἀρχαιρεσιάζω comitior, καταξιῶ dignor, ἀναξιοπαθῶ dedignor, κυριεύω dominor, ξενίζομαι deuersor, νοσφίζομαι depeculor, ἀπομαρτύρομαι detestor, ἀποκαταρῶμαι deprecor, δωρῶ καὶ δωροῦμαι, εἰς δῶρον αἱρῶ καὶ εἰς δῶρον αἱροῦμαι donor, ἀποτρέπομαι dehortor, εὐωχοῦμαι epulor, καταρῶμαι execror, ἐκλαλῶ effor, ἀλλοτριοῦμαι externor, ἐκπαλαίω eluctor, μυθολογῶ fabulor, λαλῶ for, συρίζω fistulor, ἀπατῶ frustror, μωραίνω fatuor, κλέπτω furor, κατασκευάζω fabricor, χαρίζομαι gratificor, χαίρω gratulor, συνήδομαι συγχαίρω grator, λωποδυτῶ grassor, ἐωροῦμαι gestor, γονυπετῶ geniculor, δοξάζομαι glorior, χασμῶμαι halucinor, προτρέπομαι hortor, ξενίζομαι hospitor, μαντεύομαι hariolor, ἀκοντίζω iaculor, μιμοῦμαι imitor, εἰκονίζω imaginor, ἀσθενῶ inbecillor, ἀρνοῦμαι infitior, ἐνεδρεύω insidior, ἑρμηνεύω interpretor, εὐτραπελεύομαι iocor, ἀγανακτῶ indignor, βραδύνω ἐνδιατρίβω immoror, καταρῶμαι imprecor, μυοῦμαι initior, πλημυρῶ inundor, ἁφιμαχῶ iurgor, εὐτραπελίζομαι iocor, χαίρω laetor, θρηνῶ lamentor, λῃστεύω latrocinor, πορνοβοσκῶ lenocinor, ὑπερθεματίζω ἀναβιβάζω licitor, παλαίω luctor, ἐμπαίζω ludificor, ἀσωτεύομαι luxurior, ἐνθεάζομαι lumfor, κερδαίνω lucror, ἱλαρεύομαι laetor, λούομαι lauor, νοσφίζομαι manticulor, μηχανῶμαι machinor, ἐμπορεύομαι ὠνοῦμαι mercor, σκέπτομαι ἀνατάσσομαι meditor, μεσημβριάζω meridior, ἀπειλῶ minor, συμπάσχω miseror, θαυμάζω miror, μικρολογῶ milingior, μετριοπαθῶ διοικῶ moderor, ῥυθμίζω modulor, μοιχεύω moechor, πειθαρχῶ morigeror, παρέλκω διατρίβω moror, δανίζομαι ἐπικίχρημι mutuor, ἐλεῶ miseror, χωρογραφῶ καταμετρῶ metor, θεραπεύω medicor {θεραπεύω medeor}, πραγματεύομαι negotior, ἀστειεύομαι nugor, ἀστειεύομαι nepotor, εἰκαιολογῶ nenior, ὀσφραίνομαι odoror, οἴομαι opinor, οἰωνίζομαι ominor, βοηθῶ opitulor, διαμαρτύρομαι obtestor, ἐργάζομαι operor, καταφιλῶ osculor, καταπαλαίω obluctor, χασμῶμαι oscitor, ῥέμβομαι πασσαλοκοπῶ palor, κροτῶ palpor, νοσφίζομαι peculor, πυνθάνομαι percontor, ἀποδημῶ ξενίζομαι peregrinor, κινδυνεύω periclitor, ἁλιεύω piscor, βοηθῶ praesidior, λυμαίνομαι populor, λεηλατῶ praedor, τίκτομαι procreor, ἁμαξηλατῶ plostror, δέομαι precor, ψηφοπαικτῶ praestigior, παρεδρεύω praestolor, πολεμῶ συμβάλλω λοχαγῶ proelior, παιδεύομαι pubor, προίσταμαι patrocinor, προλέγω praefor, ἐξετάζω percontor, ἀποψηφοποιῶ praefragor, τροχεύομαι rotor, κοκκολογῶ racemor, διαλογίζομαι ratiocinor, ἀναπολῶ recordor, παρέλκω remoror, κανονίζω regulor, ἐρευνῶ ζητῶ rimor, μάχομαι rixor, ἀγροικεύομαι rusticor, ἀντιψηφίζομαι ἀποδοκιμάζω refragor, ἐρευνῶ scrutor, μυκτηριάζω sannor, χαμαιτυπῶ scortor, ἀκολουθῶ sector, ὁμιλῶ sermocinor, παρηγορῶ solor, διακινῶ spatior, κατοπτεύω speculor, στομαχῶ stomachor, στατίζω stabulor, ἐπερωτῶ stipulor, βοηθῶ subsidior, ὑποπτεύω suspicor, πυνθάνομαι sciscitor, στασιάζω seditionor, ἐφεδρεύω βοηθῶ subsidior, φυγοδικῶ tergiuersor, ἀσφαλίζομαι tutor, μαρτύρομαι testor, συρίζω tibicinor, παίζω tolutor, θορυβάζω tumultor, ἐγγυῶμαι uador, ῥέμβομαι uagor, μαντεύομαι uaticinor, ματαιοῦμαι ληρῶ uanor, κυνηγῶ θηρολετῶ uenor, ἐντρέπομαι uerecundor, στροφοῦμαι uerticinor, ἁρμενοποιῶ uelificor, κραυγάζω uociferor, στρέφομαι uersor, προσκυνῶ ueneror, τρέφομαι uescor uescatus sum. 125  coniugationis secundae: ἀναγράφομαι ὑπάρχοντα censeor census sum, ὁμολογῶ confiteor, θεωρῶ συνατενίζω contueor, ἀρνοῦμαι diffiteor, ὁμολογῶ fateor, ἐνατενίζω intueor, ἀρνοῦμαι infitior infitiatus sum, ὑπερθεματίζω liceor, θεραπεύω medeor medicatus sum, καταξιῶ ἄξιός εἰμι mereor, κλαίω misereor, ὁμολογῶ σοφιστεύω profiteor, ὑπισχνοῦμαι polliceor, νομίζω reor, ἐντρέπομαι reuereor reueritus sum, ἐνατενίζω tueor tutus sum, εὐλαβοῦμαι uereor. 126  coniugationis tertiae: περιπλέκομαι amplector, ἐπιλαμβάνομαι ἐπιφύομαι aggredior, ἐπιτυγχάνω assequor, παραχρῶμαι abutor, ἀποστρέφομαι auertor, ἄγχομαι angor anxius sum {φλυαρῶ argutor, περιβάλλομαι amictor}, κατατυγχάνω adipiscor, προσλαλῶ alloquor, συνεπερείδομαι conitor, συλλαλῶ conloquor, κατατυγχάνω consequor, καταμέμφομαι conqueror, συγκρούομαι εἰς μάχην συμβάλλω congredior, ἐπινοῶ comminiscor commentus sum, ἐπερείδομαι enitor et enixus sum, ἐκβαίνω egredior, ἐξολισθαίνω elabor, ἐκλαλῶ eloquor, ἐξυπνίζομαι expergiscor, ἐκβιβάζω exequor, ἀπολαύω fruor, λειτουργῶ fungor, βαίνω gradior, ἐπιβαίνω ingredior, ἐπολισθαίνω inlabor, ἐπακολουθῶ ἐπιδιώκω insequor, ἐποχοῦμαι inuehor, ὀργίζομαι irascor, ὀλισθαίνω labor, λαλῶ loquor, τήκομαι liquor, ἀποθνῄσκω morior, ἐν φόβῳ ἐγώ, πρὸς φόβου σύ metuor, ἐπερείδομαι nitor, γεννῶμαι nascor, ἀντεπερείδομαι obnitor, ἐπιλανθάνομαι obliuiscor, πειθαρχῶ obsequor, συμφωνῶ paciscor pactus sum, ἀποδημῶ proficiscor, ὑπομένω patior, κολάζομαι μαστίζομαι plector, μετέρχομαι persequor, προπέμπω prosequor, ἀπολαύω perfruor, μέμφομαι queror, ἐπανέρχομαι reuertor, τρύχομαι ringor, ἀναπολῶ reminiscor, ὑποστρέφω regredior, ἀναδέχομαι repetior, ἀκολουθῶ sequor, χρῶμαι utor, ἀμύνομαι ulciscor ultus sum, τρέφομαι uescor uestus sum. 127  coniugationis quartae: συγκατατίθεμαι assentior, ἐπιφύομαι adorior, κολακεύω blandior, καθαιρῶ demolior, ἀσωτεύομαι delargior, ἀποπειρῶμαι experior, καταψεύδομαι ementior, δαψιλεύομαι largior, μηχανῶμαι molior, ψεύδομαι mentior, μετρῶ metior, ἀναμένω operior, ἀνατέλλω orior, διάζομαι ordior, μερίζομαι partior {ὑπομένω patior, πάσχω perpetior}, τιμωροῦμαι punior, ἀναμετρῶ remetior, κληροῦμαι sortior. 128  uerba quae praepositionibus appositis aliam significationem faciunt: κινῶ moueo, συγκινῶ commoueo, ἀποκινῶ remoueo, προσκινῶ admoueo, περικινῶ circummoueo, ἀποκρούομαι transmoueo, καθαιρῶ demoueo. 129  πράσσω ago, ἐλαύνω adigo, δέομαι exigo, τελίσκω perago, διακόπτω transigo. 130  χέω fundo, διαχέω perfundo, ἀναχέω refundo, περιχέω circumfundo, προχέω defundo, perfundo, infundo, ἐκχέω effundo, ἀναστατῶ surgo. 131  γράφω scribo, προσγράφω ascribo, ἀντιγράφω rescribo, διαγράφω perscribo, περιγράφω circumscribo, συγγράφω συντελίσκω transcribo, ὑπογράφω subscribo, ἐγγράφω inscribo, περιγράφω praescribo, συγγράφω conscribo. 132  ἀναγινώσκω lego, ἀξιῶ anlego, δικαιολογοῦμαι allego, ἐπιλέγομαι adlego, περιέπω translego. 133  λύω soluo, ἀναλύω resoluo, διαλύω ἀποδίδωμι persoluo, περιλύω circumsoluo, ἀπολύω absoluo. 134  ἁρπάζω rapio, πλανῶ abripio, διαρπάζω perripio, συναρπάζω φθείρω corripio, ἐξαρπάζω deripio. 135  φέρω fero, ἐπιφέρω εἰσφέρω infero, προσφέρω affero, ἐκφέρω effero, μεταφέρω transfero, συμφέρω confero, ἀναφέρω defero, περιφέρω circumfero, προφέρω profero, ὑποφέρω subfero. 136  κλείω cludo, ἀνοίγω recludo, ἐγκλείω includo, περικλείω circumcludo, συγκλείω concludo. 137  τειχίζω munio, προστειχίζω admunio, περιτειχίζω circummunio, ἐντειχίζω immunio, διατειχίζω permunio, ἀνατειχίζω remunio {διατειχίζω permunio}. 138  ἀγοράζω emo, συναγοράζω coemo, λυτροῦμαι redimo. 139  βάλλω πέμπω mitto, ἐμβάλλω inmitto, ἀπολύω dimitto, παραπέμπομαι obmitto, περιβάλλω circummitto, παραπέμπομαι praemitto, ἐπιτρέπω permitto, ὑποπέμπω submitto, ἁμαρτάνω committo, ἀντιπέμπω remitto, παραπέμπω transmitto. 140  ῥήσσω rumpo, ἀπορρήσσω disrumpo, εἰσορμῶ εἰσρήσσω irrumpo, διαρρήσσω perrumpo, περιρρήσσω circumrumpo, ἀπορρήσσω prorumpo. 141  ἑτοιμάζω paro, ἀγοράζω comparo, ἀποχωρίζω separo, διαχωρίζω disparo. 142  γίνομαι fio, ὀσφραίνομαι olfio, ἐκπλήσσομαι stupefio, βρέχομαι madefio, ἐξυπνίζομαι expergefio, ἀπαντῶ obuiam fio. 143  ποιῶ facio, θερμαίνω calfacio, ὀσφραίνω olfacio, ἐκπλήττω stupefacio, βρέχω madefacio, ἐξυπνίζω expergefacio. 144  uerba quae ex diuersa interpretatione in eundem perfectum cadunt: ὀξύνω acuo, ὀξύνω aceo; φρύγω frigo, ψυχρός εἰμι frigeo; φαίνω luceo, πενθῶ lugeo; ἀστράπτω fulgeo, ὑπορθῶ fulcio; δογματίζω cerno, αὐχάνω cresco; πτοοῦμαι paueo, νέμω pasco; ἵστημι sisto, ἵσταμαι sto. 145  item θέλω uolo, ἵπταμαι uolare, ἐντέλλομαι mandas, θεμελιῶ fundas; προσλαλῶ compellas, ἀναγκάζω compellis; καθοσιῶ dicas; νήχομαι no nas, ἀνδρίζομαι nauo, δέρω caedo, πίπτω cado; τολμῶ audeo. 146  φιλῶ amo, ἐφίλησα amaui, ἡλιάζω aprico, κατηγορῶ accuso, δεινοποιῶ acerbo, προσκυνῶ adoro, σωρεύω aceruo, ἐπιτηδεύω affecto {καλῶ accerso}, ἰσῶ aequo, ἀκυρῶ abrogo, οἰκοδομῶ aedifico, ἡνιοχῶ agito, διατιμῶμαι aestimo, σωρεύω ἑνὶ χώματι aggero, ἀροτριῶ aro, ἀλλοτριῶ alieno, μοιχεύω adultero, θιγγάνω attamino, μεγαλύνω amplio, ἀποσυνιστῶ amando, δεσμῶ alligo, στενῶ angusto, προσαγορεύω appello, ὁπλίζω armo, σφίγγω arto, λευκαίνω albo, βοηθῶ adiuuo, βαστάζω baiulo, καταφιλῶ basio, πολεμῶ bello, μακαρίζω beo, τυφλῶ caeco, ᾄδω κοκκύζω σαλπίζω canto, θηρῶ capto, ἀμαυρῶ caligo, τορεύω caelo † cribro, ξυλοκοπῶ νουθετῶ castigo, κοιλαίνω cauo cauaui, ὑποδέννω calcio, ἐναλλάσσω commuto, γεραίρω ἑορτάζω celebro, συναγελάζω congrego, ταχύνω celero, κηρῶ cero, τρέφω cibo πολλάκις ἄρχομαι coepto, περινοστῶ circo, ἀναγορεύω καλῶ cito, σειρῶ cimusso, ἡ σειρὰ τοῦ βίρρου cimussatio, ἡλοκοπῶ clauo, φωνῶ κράζω clamo, συντρέφω coagulo, χρωματίζω coloro, κιχρῶ commodo, εὐτρεπίζω ὠνοῦμαι comparo, δεσμεύω copulo, στέφω corono, κραδαίνω corusco, φιλοποιῶ διαλλάσσω concilio, πατῶ calco, συγκροτῶ conflo, καταπονῶ conflicto, συστρέφω conglobo, συνδρωπακίζω compilo, στερροποιῶ corroboro, καταμανθάνω considero, ἀπαρτίζω consummo, συνάπτω οἰκίαν χωρίῳ continuo, μιαίνω contamino, λυπῶ στυγνῶ ποινῶ contristo, χειροτονῶ γεννῶ creo, αἱματῶ cruento, βασανίζω crucio, κραδαίνω crispo, ψοφῶ crepo, καίω cremo, ψέγω culpo, συνσωρεύω coaceruo, κατακρίνω condemno, καλλωπίζω decoro, ζημιῶ damno, ἐκλευκαίνω dealbo, πάρετον ποιῶ debilito, καταισχύνω dehonesto, ἀπολεπίζω decortico, κλίνω declino, δεκατῶ decurio, δεκατῶ decumo, ἀποβυρσῶ decorio, ἀναγγέλλω denuntio, δηλῶ declaro, τραχηλοκοπῶ decollo, βουλεύομαι delibero, οἰκονομῶ dispenso, καταπονῶ defatigo, στρεβλῶ deprauo, διυλίζω defaeco, καταπίνω deuoro, ἀποφυλλίζω defolio, ψιλῶ deglabro, παραληρῶ deliro, διηθῶ deliquo, τέρπω delecto, πυκνῶ denso, μονῶ desolo, διαπαρθενεύω deuirgino, καθοσιῶ dico, ὑπαγορεύω dicto, πλουτίζω diuito, πλατύνω dilato, καταστάζω destillo, μετοχετεύω diriuo, διαιρῶ διασκορπίζω discrimino, δίδωμι do, δαμάζω domo, ἀπατενίζω degenero, πελεκῶ dolo, νουθετῶ documento, ἀφορίζω destino, διπλασιάζω duplico, ἀφοσιῶ dedico.



Dositheus, Ars, de coniunctione <<<    
monumenta.ch > Dositheus > de interiectione