monumenta.ch > Dositheus > de coniunctione
Dositheus, Ars, de praepositione <<<     >>> de interiectione

de coniunctione SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  coniunctio est pars orationis nectens ordinansque sententiam. 2  coniunctioni accidunt figura ordo potestas. 3  figura est qua apparet, utrum simplex sit, ut quidem, an composita, ut equidem; ordo quo apparet quae praeponi tantum possit, ut nam, quae subiungi, ut que, quae praeponi et subiungi, ut et. 4  potestas coniunctionum in VI species diuiditur: sunt enim copulatiuae, causales, ratiocinatiuae, repletiuae, disiunctiuae, dubitandi. 5  συμπλεκτικοὶ σύνδεσμοί εἰσιν copulatiuae coniunctiones sunt hae, καί ac, τέ que, καί atque, ἤδη porro, μέν quidem, προσέτι δέ quoque, καί etiam, ἀλλά at sed, δέ autem, δέ uero, τοῦτο δέ id porro, ἔγωγε equidem; αἰτιολογικοί causales, γάρ nam, γάρ enim, ἐπειδή quoniam, ἐπεί quia, διὰ τοῦτο eo, ὅτι καθ᾽ ὅτι quod, διὰ τοῦτο ideo, οὖν ergo, διὰ τοῦτο idcirco, χάριν gratia, ἕνεκεν causa, ἀλλά uerum; συλλογιστικοί ratiocinatiuae, ἐπειδή quatenus, τοιγαροῦν itaque, διό quapropter, τοίνυν οὖν quocirca ergo, ἐπεί quoniam, τοιγάρ igitur, διὰ τί quare, ἐπεί quoniamquidem, διὰ τοῦτο ideoque, εἴ τι siquidem, ὁπότε quandoquidem; ἀναπληρωματικοί repletiuae, κἄν saltem, ὅμως tamen, πρὸς ἐπὶ τούτοις adeo, δὴ ἄρα tandem; διαζευκτικοί disiunctiuae, οὔτε neque, οὔτε nec, ἆρα ne, ἤ aut, μήτε neu, ἤ uel, μήτε neue, ἤ an, ἤ ue; διστακτικοί dubitandi, ἐάν si, εἰ μή nisi, εἴτε seu siue. 6  sunt et quae uix aptantur finitiuae speciei, uelut καί τοι γε, εἰ καὶ τὰ μάλιστα quamquam, ἐπειδή quatenus, ἕως, ἕως που dum, εἰ si, εἰ μή nisi, εἰ καί tametsi, ὡς ὅπως ut, ὅτε cum, μετὰ τό postquam, πρίν antequam; εὐκτικῆς ὄψεως optatiuae speciei, ἵνα μή utinam ne, εἴθε utinam, ὤφελον uelim, μόνον dummodo, κἄν licet, μέχρι donec, πρὶν ἤ antequam, μετὰ τό postquam, μέχρι dum; ὑποζευκτικοί subiunctiuae, si, antequam, ἄχρι donec, μάλιστα quamuis, dummodo licet, ἡνίκα ὁπότε cum, dum, postquam, πρὶν ἤ priusquam. 7  est et hypodigmaticum οἷον ueluti et homoematicum aduerbium ὡς ut ὥσπερ sicut. 8  nunc dicemus quae coniunctio cui qualitati iungatur. 9  cum iungitur modo finitiuis, modo subiunctiuis, ut cum dico, cum dicebam, cum dicam, cum dicerem. 10  sed interest utrum finitiuis an subiunctiuis iungatur. 11  finitiuis enim iungitur, quotiens ad id tempus quo agebam refertur, ut apud Vergilium cum uenit, aulaeis iam se regina superbis aurea composuit sponda, id est ipso tempore quo uenit se regina composuit; et apud Ciceronem tantum profeci, cum te a consulatu reppuli, id est ipso tempore quo reppuli profeci. 12  sic quoque et futuro coniungitur finitiuorum, ut cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet, id est ipso tempore quo dabit amplexus et figet oscula. 13  sic et Cicero an cum bello uastabitur Italia, uexabuntur urbes, tecta ardebunt, tum te non existimas? significat enim se ipso tempore inuidia conflagraturum, quo uastabitur Italia, uexabuntur urbes, tecta ardebunt. 14  hoc pacto iungitur finitiuis; subiunctiuis autem, cum post factum aliquid significat, ut apud Ciceronem cum ille homo audacissimus conscientia conuictus reticuisset, patefeci. 15  nam primum Catilina tacuit, et tunc Cicero patefecit. 16  si modo finitiuis, modo subiunctiuis iungitur; finitiuis hoc modo, quotiens res facta significatur, ut apud Ciceronem si inlustrantur, si erumpunt omnia. 17  nec enim dubitat, si inlustrentur, sed, quia inlustrantur, suadet ut Catilina mutet mentem. 18  item Terentius in hecyra hoc mihi unum e plurimis miseriis reliquum fuerat malum, / si puerum ut tollam cogit. 19  sic quoque et perfecto iungitur, ut apud Vergilium si potuit manes arcessere coniugis Orpheus, affirmat enim potuisse. 20  item apud Ciceronem quid? 21  si haec, non dico maiora fuerunt in Clodio quam in Milone. 22  subiunctiuis uero iungitur, quotiens condicionalis et incertus est sermo, uelut si faciam, si facerem. 23  qui enim sic loquitur, nihil factum interim declarat. 24  sed Terentius hanc regulam non est secutus; nam de condicionali sermone finitiuo uerbo usus est, ut in hecyra si facies, reprimam me, ne aegre quicquam audias; pro enim si feceris si facies dixit; idem in eadem quod si perficio, non paenitet me famae et senex si quaeret me, modo isse dicito ad portum, pro si quaesiuerit. 25  dum iungitur finitiuis, uelut dum uenio. 26  quotiens uero pro eo quod est dummodo ponitur, subiunctiua recipit. 27  alii uero dixerunt quod magis optatiua, ut apud Vergilium dum conderet urbem,id est dummodo conderet urbem. 28  etiam si alius praegreditur sermo declinationis, ad illum reformatur, uelut petebas ut, dum uenires, facerem. 29  sic quoque recipit subiunctiua. 30  donec iungitur subiunctiuis, uelut donec ueniam. 31  num, si praepositum fuerit illi aliud uerbum finitiuum, recipit subiunctiua, ut Cicero interrogaui num dubitaret eo proficisci, ut sit species relatiua. 32  fere enim praeposito finitiuo uerbo parti orationis coniunctiuae subiungitur species subiunctiua, uelut nescio quare uenerit, nescio cur dixerit et cetera similiter {pariter uero finitiua}, ut apud Ciceronem credo uos mirari quid sit, quod ego potissimum surrexerim; quamquam idem Cicero in eadem aliter enuntiauit, nequid metuas, Glaucia, non te scrutor, si quid forte ferri habuisti. 33  aliter uero finitiua, ut apud Terentium num aliud me tibi opus est?. 34  item quare uenisti? 35  quare id fecisti? 36  et similia, quia non praeponitur uerbum. 37  item quamuis subiunctiua, quamuis feceris; item dummodo uenias; item licet uenias. 38  quamquam finitiua, sicut Vergilius quamquam animus meminisse iubet luctuque refugit. 39  si uero καίτοι γε significat, optatiua recipit, ut apud Ciceronem quamquam quid ego te inuitem?. 40  ut recipit finitiua acuto accentu elatum. 41  effertur autem, quotiens pro eo accipitur quod est quomodo; quotiens uero pro eo quod est apud Graecos ἵνα, recipit optatiua, ut ut faciam. 42  non numquam tamen et accentu acuto elatum recipit subiunctiua, praeposito sane finitiuo uerbo, more quo supra formam relatiuam diximus, ut apud Vergilium infandum, regina, iubes renouare dolorem, Troianas ut opes et lamentabile regnum eruerint Danai. 43  utinam recipit optatiua, ut utinam ueniat; ne accentu acuto imperatiua, ut ne fac; quotiens uero graui accentu pro eo quod est apud Graecos ἵνα μή accipitur, optatiua, ut apud Horatium ne facias quod Vmmidius quidam. 44  non numquam uero, etiamsi accentu acuto efferatur, optatiua quoque recipit, ut ne uenias, ne scribas. 45  sed interest inter hoc et illud quod dicimus ne fac, quod hoc imperamus, superius suademus. 46  recipit quoque id ipsum accentu acuto elatum subiunctiua, quotiens εἰρωνικῶς accipimus pro eo quod est apud Graecos πάνυ γε, scilicet quotiens rei dubiae et quasi condicionali aptatur, ut apud Ciceronem ne tu, Eruci, accusator esses ridiculus et Sallustius ne illi corruptis moribus uictoriae temperarent. 47  quotiens uero rei aptatur certae, eodem accentu elatum finitiua recipit, ut apud Ciceronem ne illi uehementer errant, affirmat enim eos uehementer errare. 48  postquam modo finitiua, modo subiunctiua: finitiua, quotiens iunctum accipitur, ut Vergilius postquam res Asiae Priamique euertere gentem inmeritam uisum superis, ut sit postquam uisum est. 49  subiunctiua uero, quotiens secernitur, ut post uenit quam exclamasset, post fecit quam dixisset. 50  antequam modo finitiuis, modo subiunctiuis iungitur; finitiuis, ut Vergilius ante, pudor, quam te uiolo. 51  ni et nisi subiunctiua ita, ni fecissent et nisi fecissent; quamquam apud Ciceronem non numquam finitiuis iungitur, tunc maxime, cum parum suspensus et dubius sit sensus, ut apud eundem nisi forte maius est patefacere nobis prouincias, quo exire possimus, quam prouidere, ut etiam illi, qui absint, habeant, quo uictores reuertantur. 52  et coniunctio id ualet quod que; sed hoc differt, quod haec non modo subiungitur, sed etiam praeponitur, modo geminata, ut qui foedere certo et premere et laxas sciret dare iussus habenas; modo simpliciter elata, sed figurata, ut labitur uncta uadis abies, mirantur et undae, miratur nemus insuetum; modo interrogatiua, ut et quae tanta fuit Romam tibi causa uidendi?; modo indignatiua, ut et quisquam numen adorat?; modo confirmatiua, ut et dubitamus adhuc uirtutem extendere factis? 53  ; modo causalis, ut et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris; modo adnutatiua et compromissiua, ut dic quibus in terris, et eris mihi magnus Apollo, tris pateat caeli spatium non amplius ulnas; modo auctiua pro etiam, ut quorum Iphitus aeuo iam grauior Pelias et uulnere tardus Vlixes; modo ordinatiua, ut corpusque lauant frigentis et ungunt; modo superlatiua, ut quicquid id est, timeo Danaos et dona ferentes; modo deminutiua per gradus, ut felix qui potuit rerum cognoscere causas, fortunatus et ille deos qui nouit agrestes. 54  aut coniunctio dubitatiuam, si geminetur, habet potestatem. 55  qui enim dicit: aut librum uolo aut pretium, utrumque se ex aequo desiderare significat, ut in illis aut pelago Danaum insidias suspectaque dona praecipitare iubet subiectisque urere flammis aut terebrare cauas uteri et temptare latebras; aut si semel subicitur, deminutiua est et habet gradum ad inferiora tendentem, ut incute uim uentis submersasque obrue puppes, aut age diuersas et disice corpora ponto. 56  nam furens Iuno et irata quod grauissimum credebat optauit, deinde quod secundum intulit. 57  huius coniunctionis qualitates sunt multae. 58  modo comminatiua est, cum dicimus: aut da mihi, aut rapio, ut Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen quale meo Codro concedite (proxima Phoebi uersibus ille facit), aut si non possumus omnes, hic arguta sacra pendebit fistula pinu; modo hortatiua, ut aut tu magne pater diuum miserere et illud aut tu, quod superest, infesto fulmine morti, si mereor, demitte; modo coniunctiua pro et, ut moliriue moram aut ueniendi poscere causas; et pro que, ut liquidas presso ter gutture uoces / corui aut quater ingeminant pro quaterque; modo pro separatiua, ut aut onera accipiunt uenientum aut agmine facto, ignauum fucos pecus a praesepibus arcent. 59  item aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, modo fundit modo spatiatur. 60  item semineces uoluit multos aut agmina curru proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.



Dositheus, Ars, de praepositione <<<     >>> de interiectione
monumenta.ch > Dositheus > de coniunctione