monumenta.ch > Dositheus > de praepositione
Dositheus, Ars, de aduerbio <<<     >>> de coniunctione

de praepositione SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  praepositio est pars orationis, quae praeposita alii parti orationis significationem eius immutat aut implet aut simplicem seruat, ut inscribo. 2  praepositionum aliae semper componuntur cum aliis partibus orationis, ita ut in unitatem ueniant neque umquam separatim dicantur. 3  sunt autem hae, con co re di dis am se, ut conplector coarguor resero diduco discurro amplector secedo. 4  aliae sic separantur, ut numquam in unitatem ueniant cum aliis partibus orationis, ut apud penes. 5  aliae et coniunguntur et separantur, ut sub ex in de pro ab. 6  sunt praepositiones quae accusatiuo casui seruiunt, ut πρός ad, παρά apud, πρό ante, κατέναντι contra aduersum, περί circa, ἐντός cis, ἐντός citra, περί circum, περί circiter, περί erga, ἐκτός extra, ἐντός intra, μεταξύ inter, ἐγγύς ἐντός iuxta, ὑποκάτω infra, κατά in, διά ob, μετά post, διά propter, ἐγγύς prope, ὀπίσω ὄπισθεν pone, παρεκτός praeter, ἐντός penes, διά per, ὑπό subter subtus sub, κατά secundum, ἐπάνω super, ὑπέρ supra, πέραν trans, μέχρις usque, ὑπέρ ultra. 7  sunt praepositiones quae ablatiuo casui seruiunt, ut ἀπό a, ἀπό ab abs, μετά cum, ἐπί coram, περί de, ἐκ ἀπό ex, ἐν in, ὑπέρ pro, διά prae, ἄνευ χωρίς sine, περί super, ὑπό sub, μέχρι tenus; utriusque casus, in sub super subter, ut πρὸς Σακέρδωτα ad Sacerdotem πρὸ τοῦ βήματος ante tribunal, περὶ τὴν σχολήν circa scholam, περὶ τὰ τείχη circum muros, ἐντὸς Ῥήνου cis Renum, κατέναντι τοῦ Τιβέρεως contra Tiberim, ἐντὸς ὅρου citra terminum, περὶ τὰ τέκνα erga filios, ἐκτὸς πόλεως extra ciuitatem, ἐντὸς τειχῶν intra muros, μεταξὺ φίλων inter amicos, ἐγγὺς τῆς βασιλικῆς iuxta basilicam, ὑπὸ τῇ πόλει infra muros, κατὰ πατροκτόνου in parricidam, διὰ τὴν ὀργήν ob iram, μετὰ χρόνον post tempus, δι᾽ ἐκεῖνον propter illum, ὀπίσω ἐκείνου pone illum, παρεκτὸς ἐμοῦ praeter me, ὑπὸ τὴν κλίνην subtus lectum, ὑπὸ σκιάν sub umbram, ἐπάνω ἐπὶ τοῦ βουνοῦ super collem, ὑπὲρ τὴν τύχην supra fortunam, πέραν τοῦ Τιβέρεως trans Tiberim, μέχρι θαλάσσης usque ad mare, ὑπὲρ τὴν ἡλικίαν ultra aetatem; ablatiui casus sunt, διὰ τοῦ πολέμου prae bello, χωρὶς τοῦ παιδός sine puero, μέχρι ἥβης tenus pube; communes, κατὰ πατροκτόνου in parricidam, ἐν ἀγρῷ in agro, εἰς ἀγρόν in agrum, περὶ Πριάμου super Priamo, ἐπάνω βουνοῦ super collem, ὑπὸ τῇ στέγῃ sub tecto, ὑπὸ τὴν σκιάν sub umbram. 8  uerbis autem aptantur hae, ἀπό as aspellere, διά di diducere, διά dis disicere, σύν co coemere, μετά con conuertere, διά se secernere, μετά re reuocare. 9  inter eas quae accentu mutato in aduerbia cadunt hae sunt, infra intra supra ultra citra circa iuxta contra subtus coram ante post. 10  in praepositio significat modo id quod est ualde et uim uerbi cui praeponitur auget, ut increpuit insonuit: Vergilius Turnus ut infractos aduerso Marte Latinos. 11  modo significat idem quod non et uim uerbi imminuit, ut inualidus. 12  ponitur et pro eo quod est inter, ut Penthesilea furens mediisque in milibus ardet et aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici. 13  ponitur et pro aduersus, ut quid meus Aeneas in te committere tantum et ipse deos in Dardana suscitat arma. 14  ponitur et pro modo qualitatis, ut quem pellis aenis in plumam squamis auro conserta tegebat et atque huic in faciem soror ut conserua Metisci. 15  interdum et pro particula superuacua, ut nosco crines incanaque menta regis Romani. 16  interdum qualitatem habet ad peius deteriusque tendentem, ut quam semel informem uasto uidisse sub antro Scyllam; non enim nullius formae significat, sed malae formae et quae uulgo dicitur deformis. 17  item et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae. 18  nam et hic non nullius, sed malae tempestatis dicuntur Grauiscae. 19  ponitur et pro qualitate ordinatiua, ut cum dicimus: opus in dies crescit, ut Vergilius inque dies auide surgens caput altius effert. 20  ponitur et pro spatio temporali, cum significat usque adhuc, ut cum dicimus: a mane in noctem, ut apud Vergilium felix si protinus illum aequasset nocti ludum in lucemque tulisset. 21  ponitur et pro praepositione pro, ut cum dicimus: hoc munus in magno habeo, ut Vergilius quem Thracius olim Anchisae genitori in magno munere Cisseus, et Sallustius in I historiarum ut et facta in gloria numeret et, si liceat, auidius fecerit. 22  sub praepositio significat modo supra, ut ter flamma ad summum tecti subiecta reluxit et corpora saltu subiciunt in equos, id est supra iaciunt; modo infra, ut caudamque remulcens subiecit pauitantem utero siluasque petiuit, et pedibusque rotarum subiciunt lapsus. 23  significat et propter, ut quo deinde sub ipso ecce uolat. 24  ponitur et pro in, ut namque sub ingenti lustrat dum singula templo, id est in templo. 25  super praepositio modo ponitur pro de, ut multa super Priamo rogitans, super Hectore multa et haec super aruorum cultu pecorumque canebam; modo et pro praepositione pro, ut nec super ipse sua molitur laude laborem et nil super imperio moueor. 26  et pro insuper et amplius, ut cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt, item ecce super maesti magna Diomedis ab urbe legati responsa ferunt; et pro desuper, ut haec super e uallo prospectant omnia Troes et superque inmane baratrum cernatur. 27  et pro superest, ut ille autem, neque enim fuga iam super ulla pericli et o mihi sola mei super Astyanactis imago. 28  interdum et ultra significat, ut super et Garamantas et Indos proferet imperium. 29  pro praepositio significat porro, ut cum profundum dicimus pelagus, cum porro fundus sit, ut hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni / radimus. 30  significat et ante, ut soli pro portis Messapus et acer Atinas sustentant aciem. 31  item prodere modo ante dare significat, ut prodere patriam dicitur, modo porro dare et propagare, ut Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri / proderet. 32  et pro praepositione in, ut pro rostris, pro tribunali, ut hirsutumque supercilium promissaque barba id est immissa. 33  et pro eo quod est ἀντί apud Graecos, ut cum dicimus ceruam pro Iphigenia et pro dulci Ascanio ueniat et pro eo quod est ὑπέρ, ut unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum praedicam. 34  ab et ex praepositiones si sequens uerbum a uocali incipiat, integrae efferuntur, ut * ex oppido; si consonantes sequantur, extremam litteram perdunt, ut * e foro; similiter, si uocalis sequatur consonantium loco posita, ut * e uia. 35  hae autem non unum idemque significant. 36  nec enim unum est a theatro uenio et ex theatro. 37  nam qui dicit a theatro se uenire, non ex ipso theatro, sed e loco qui est theatro proximus se uenire significat; qui uero ex theatro, ex ipso theatro significat. 38  his praepositionibus pares contraria potestate sunt ad et in, quae et ipsae non unum idemque significant, quia in forum ire est in ipsum forum intrare, ad forum autem ire, in locum foro proximum. 39  similiter ad tribunal uenit litigator, in tribunal uero praeses aut iudex.



Dositheus, Ars, de aduerbio <<<     >>> de coniunctione
monumenta.ch > Dositheus > de praepositione