monumenta.ch > Dositheus > de participio
Dositheus, Ars, de uerbo <<< >>> de aduerbio
de participio SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 participium est dictio originem trahens a nomine et a uerbo cum tempore et casu et genere. 2 participium autem dictum uidetur, quod partem capiat nominis, partem uerbi. 3 participio accidunt a nomine genus et casus, a uerbo qualitas et tempus, ab utroque numerus et figura. 4 genera participiis accidunt, masculinum ut hic factus, femininum, ut haec facta, neutrum, ut hoc factum, commune, ut faciens; tempora, praeteritum, ut iaculatus, praesens, ut iaculans, futurum, ut iaculaturus. 5 qualitas participiorum sicut uerborum. 6 aut enim agentia sunt aut patientia aut communia aut neutra aut deponentia. 7 conuiuandus non dicimus. 8 conuiuandum tamen dicimus figura ista, qua in omnibus uerbis utimur, luctandum mihi est. 9 numeri duo, singularis et pluralis. 10 figurae duae, simplex et composita. 11 sunt multa nomina, quae speciem participiorum habent, ut tunicatus galeatus; quae quia partem a uerbo non habent, non recte participia dicuntur. 12 sunt aequalia nomina, quae nominatiuo casu participiis similia uidentur, ut cultus passus uisus, quorum discretio declinatione detegitur. 13 illud obseruandum est, inpersonalium uerborum omnino participia non esse, quamuis uisum fuerit Sallustio dicere paenitentem Lepidum; et pudens. 14 sed magis appellatio quam participium est, ὁ αἰσχυντηρός, unde inpudens ὁ ἀναίσχυντος.