monumenta.ch > Dositheus > de pronomine
Dositheus, Ars, de nomine <<< >>> de uerbo
de pronomine SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 pronomen est pars orationis quae pro ipso posita nomine minus quidem plene, idem tamen significat, ut ego tu hic ille. 2 pronomini accidunt qualitas genus figura numerus casus persona. 3 qualitas pronominum aut finita est aut infinita. 4 finita est quae notat certam personam, ut ego tu ille. 5 infinita est quae cuilibet personae potest accommodari, ut quis qualis quae. 6 genera pronominum sunt IIII, masculinum ut hic, femininum ut haec, neutrum ut hoc, commune ut ego. 7 figura pronominum duplex est: aut enim simplicia sunt, ut quis ego, aut composita, ut quisquis egomet. 8 numeri sunt II, singularis ut hic, pluralis ut hi. 9 communis quoque numerus inuenitur. 10 dicimus enim qui uir et qui uiri. 11 casus quibus declinantur totidem quot et nominum. 12 personae tres, ego tu ille. 13 sunt et pronomina ad aliquid, ut meus tuus; nam et haec sine altero non possunt intellegi. 14 ἐγώ ego, ἐμοῦ mei uel mis, ἐμοί mihi, ἐμέ me, ἐγώ o ego (sed uocatiuum habere non potest, quia nemo dicit o ego, nisi o exclamatio sit, ut apud Horatium o ego infelix, quem tu fugis ), ἀπ᾽ ἐμοῦ a me; pluralis ἡμεῖς nos, ἡμῶν nostrum, ἡμῖν nobis, ἡμᾶς nos, ὦ ἡμεῖς o nos (nec pluralis habet uocatiuum, nisi aeque exclamatio sit, ut cum dicimus: o nos felices), ἀφ ἡμῶν a nobis. 15 pronomen hoc trium generum est commune. 16 σύ tu, σοῦ tui uel tis, σοί tibi, σέ te, ὦ σύ o tu, ἀπὸ σοῦ a te; pluralis ὑμεῖς uos, ὑμῶν uestrum, ὑμῖν uobis, ὑμᾶς uos, ὦ ὑμεῖς o uos, ἀφ ὑμῶν a uobis. 17 hoc quoque pronomen omnium generum est commune. 18 non est refutanda eorum sententia, qui dixerunt in quibusdam pronominibus uocatiuum non posse cadere, cum etiam paene in omnibus pronominibus non debeat esse uocatiuus. 19 sed nos, non quod refragamur rationi, uocatiuum adiecimus, sed quoniam contextum declinationis habere uoluimus, inseruimus, quamquam non solum uocatiuum non inuenimus, uerum etiam in quibusdam casus deficere uidemus. 20 trigena abhinc. 21 οὗτος τούτου καὶ αὕτη ταύτης καὶ τοῦτο τούτου hic haec hoc huius huic hunc hanc hoc, o tu, ab hoc ab hac ab hoc; pluraliter οὗτοι τούτων καὶ αὗται τούτων καὶ ταῦτα τούτων hi hae haec, horum harum horum, his, hos has haec, o uos, ab his. 22 αὐτὸς αὐτοῦ καὶ αὐτὴ αὐτῆς καὶ αὐτὸ αὐτοῦ is ea id, eius, ei, eum eam id, o is o tu o id, ab eo ea eo; pluraliter αὐτοὶ αὐτῶν καὶ αὐταὶ αὐτῶν καὶ αὐτὰ αὐτῶν ii eae ea, eorum earum eorum, iis eis eis, eos eas ea, o ii o eae o ea, ab iis ab eis ab eis. 23 οὗτος τούτου καὶ αὕτη ταύτης καὶ τοῦτο τούτου iste ista et istaec istud et istuc, istius, isti, istum istunc istam istanc istud et istuc, o iste ista istud istuc, ab isto ab istoc; pluraliter οὗτοι τούτων καὶ αὗται τούτων καὶ ταῦτα τούτων isti istae ista et reliqua. 24 αὐτὸς αὐτοῦ καὶ αὐτὴ αὐτῆς καὶ αὐτὸ αὐτοῦ ipse ipsa ipsum et reliqua; pluraliter αὐτοὶ αὐτῶν καὶ αὐταὶ αὐτῶν καὶ αὐτὰ αὐτῶν ipsi ipsae et reliqua. 25 ipsum quare non ipsud, ut illud et istud? 26 quoniam ueteres nominatiuum masculinum non ipse dicebant, sed ipsus, quod etiam in comoediis ueteribus inuenimus. 27 ἐκεῖνος ἐκείνου καὶ ἐκείνη ἐκείνης καὶ ἐκεῖνο ἐκείνου ille illa illud, ab illoc et reliqua; pluraliter ἐκεῖνοι ἐκείνων καὶ ἐκεῖναι ἐκείνων καὶ ἐκεῖνα ἐκείνων illi illorum illae illarum illa illorum. 28 infinitiua τὶς ἢ ποιὸς τινὸς ἢ ποιοῦ καὶ τὶς ἢ ποιὰ τινὸς ἢ ποιᾶς καὶ τὶ ἢ ποιὸν τινὸς ἢ ποιοῦ {καὶ ὃς καὶ αἲ καὶ ἃ καὶ ποσά} quis et qui quae quod cuius; pluraliter τινὲς ἢ ποιοὶ τινῶν ἢ ποιῶν καὶ τινὲς ἢ ποιαὶ τινῶν ἢ ποιῶν καὶ τινὰ ἢ ποιὰ τινῶν ἢ ποιῶν qui quae quae quorum quarum quorum et reliqua. 29 sed ueteres nominatiuum pluralem quis dixerunt regulam secuti. 30 unde etiam datiuus mansit in consuetudine; nam dicimus quibus pro quis et pro quibus quis non numquam dicimus. 31 τίσποτε ἢ ποιόσποτε τινόσποτε ἢ ποιοῦποτε καὶ τίσποτε ἢ ποιάποτε τινόσποτε ἢ ποιᾶσποτε καὶ τίποτε ἢ ποιόνποτε τινόσποτε ἢ ποιοῦποτε, ἕκαστος ἑκάστη ἕκαστον καὶ ἑκάτερον quisque quaeque quodque; τὰ δὲ ἑλληνικὰ τοῦ πληθυντικοῦ ταῦτα, pluraliter τινέσποτε ἢ ποιοίποτε τινῶνποτε ἢ ποιῶνποτε καὶ τινέσποτε ἢ ποιαίποτε τινῶνποτε ἢ ποιῶνποτε καὶ τινάποτε ἢ ποιάποτε τινῶνποτε ἢ ποιῶνποτε, ἕκαστοι ἕκασται ἕκαστα quique quaeque quaeque et reliqua. 32 ὁστισδήποτε ἢ ὁποιοσδήποτε τινοσδήποτε ἢ ποιουδήποτε καὶ τισδήποτε ἢ ποιαδήποτε τινοσδήποτε ἢ ποιασδήποτε καὶ τιδήποτε ἢ ποιονδήποτε τινοσδήποτε ἢ ποιουδήποτε quiscumque quaecumque quodcumque; pluraliter τινεσδήποτε ἢ ποιοιδήποτε τινωνδήποτε ἢ ποιωνδήποτε καὶ τινεσδήποτε ἢ ποιαιδήποτε τινωνδήποτε ἢ ποιωνδήποτε καὶ τιναδήποτε ἢ ποιαδήποτε τινωνδήποτε ἢ ποιωνδήποτε quicumque quaecumque quaecumque. 33 ἄλλος ἄλλου καὶ ἄλλη ἄλλης καὶ ἄλλο ἄλλου alius alia aliud; pluraliter ἄλλοι ἄλλων καὶ ἄλλαι ἄλλων καὶ ἄλλα ἄλλων alii aliae alia. 34 ἕτερος ἑτέρου καὶ ἑτέρα ἑτέρας καὶ ἕτερον ἑτέρου alter altera alterum. 35 οὐδέτερος οὐδετέρου καὶ οὐδετέρα οὐδετέρας καὶ οὐδέτερον οὐδετέρου neuter neutra neutrum neutrius; pluraliter οὐδέτεροι καὶ οὐδέτεραι καὶ οὐδέτερα οὐδετέρων neutri neutrae neutra. 36 ἕκαστος ἑκάστη ἕκαστον uter utra utrum; pluraliter ἕκαστοι ἕκασται ἕκαστα utri utrae utra. 37 ἑκάτερος ἑκατέρου καὶ ἑκατέρα ἑκατέρας καὶ ἑκάτερον ἑκατέρου uterque utraque utrumque; pluraliter ἑκάτεροι καὶ ἑκάτεραι καὶ ἑκάτερα ἑκατέρων utrique utraeque utraque. 38 ἑκάτερος ἑκατέρα ἑκάτερον alteruter alterutra alterutrum. 39 εἷς μία ἕν unus una unum, unusquisque. 40 τὶς τινός, ἀρσενικὸν καὶ θηλυκόν, καὶ οὐδέτερον τὶ τινός quidam quaedam quoddam; pluraliter τινὲς καὶ τινά quidam quaedam quaedam. 41 τὶς aliquis aliqua aliquod; pluraliter τινές aliqui aliquae aliqua; in masculino antiqui aliquis dicebant nominatiuo plurali, unde mansit aliquibus. 42 τίσποτε τινόσποτε καὶ ἐπὶ θηλυκοῦ τὸ αὐτό, οὐδετέρου δὲ τίποτε τινόσποτε ullus ulla ullum; pluraliter τινέσποτε καὶ οὐδετέρου τινάποτε τινῶνποτε ulli ullae ulla. 43 οὐδεὶς οὐδεμία οὐδέν nullus nulla nullum; pluraliter οὐδένες οὐδεμίαι οὐδένα οὐδένων nulli nullae nulla. 44 ὅλος ὅλου ὅλη ὅλης ὅλον ὅλου totus tota totum; pluraliter toti. 45 ὁποῖος ὁποίου καὶ ὁποία ὁποίας, ὁποῖον δὲ ὁποίου ἐν τοῖς Ῥωμαϊκοῖς οὐ κλίνεται, qualis quale; pluraliter ὁποῖοι καὶ ὁποῖαι ὁποίων quales qualia. 46 τοιοῦτος καὶ τοιαύτη talis tale; pluraliter τοιοῦτοι καὶ τοιαῦται τοιούτων tales talia; ἐν δὲ τοῖς ἑλληνικοῖς καὶ τὰ οὐδέτερα κλίνεται οὕτως, τὰ τοιαῦτα τῶν τοιούτων. 47 ὁπόσος ἢ ὅσος καὶ ὁπόση ἢ ὅση καὶ ὁπόσον ἢ ὅσον quantus quanta quantum; pluraliter ὁπόσοι καὶ ὁπόσαι καὶ ὁπόσα ὁπόσων quanti quantae quanta et reliqua. 48 τοσοῦτος καὶ τοσαύτη καὶ τοσοῦτον tantus tanta tantum; pluraliter τοσοῦτοι καὶ τοσαῦται καὶ τοσαῦτα τοσούτων tanti tantae tanta. 49 πόστος πόστη πόστον quotus quota quotum; pluraliter πόστοι πόσται πόστα quoti quotae quota. 50 κτητικά possessiua. 51 ἐμὸς καὶ ἐμὴ καὶ ἐμόν meus mea meum; pluraliter ἐμοὶ καὶ ἐμαὶ καὶ ἐμὰ ἐμῶν mei meae mea. 52 sed ueteres mius dicebant, ut merito et uocatiuus secundum regulam manserit, ut sit o mi. 53 nam omnia nomina, quae nominatiuo ante us nouissimam syllabam i habent, uocatiuo i terminantur, ueluti Sallustius o Sallusti. 54 σὸς σοῦ σὴ σῆς σὸν σοῦ tuus tua tuum; pluraliter σοὶ σαὶ σῶν tui tuae tua. 55 ex his pronominibus aliquot sunt quae aduerbialiter quodam modo intelleguntur. 56 sed et siqua alia pronomina inciderunt, adnotare non pigebit. 57 αὐτὸς αὐτοῦ αὐτὴ αὐτὸ αὐτοῦ idem eadem idem; pluraliter αὐτοὶ αὐταὶ αὐτὰ αὐτῶν iidem eaedem eadem. 58 quispiam. 59 ὅστις οὗτινος ἥτις ἧστινος ὅτι οὗτινος cuius cuia cuium cuii cuiae cuii; pluraliter οἵτινες αἵτινες ἅτινα cuii cuiae cuia. 60 ἴδιος ἰδία ἴδιον suus sua suum; pluraliter ἴδιοι ἴδιαι ἴδια sui suae sua. 61 ἡμέτερος ἡμετέρα ἡμέτερον noster nostra nostrum; pluraliter ἡμέτεροι ἡμέτεραι ἡμέτερα nostri nostrae nostra. 62 ὑμέτερος ὑμετέρα ὑμέτερον uester uestra uestrum; pluraliter ὑμέτεροι ὑμέτεραι ὑμέτερα uestri uestrae uestra. 63 εἰσὶν ἄνευ ὀνομαστικῆς καὶ κλητικῆς sunt sine nominatiuo et uocatiuo ἑαυτοῦ ἑαυτῆς ἑαυτῶν sui ἑαυτῷ ἑαυτῇ ἑαυτοῖς sibi ἑαυτὸν ἑαυτὴν ἑαυτὸ ἑαυτοὺς ἑαυτὰς ἑαυτά se uel sese ἀφ ἑαυτοῦ ἀφ ἑαυτῆς ἀφ ἑαυτῶν a se. 64 ἄμφω ambo. 65 περὶ συνθέσεως μεσοπτώτων ὀνομάτων. 66 παρὰ μὲν Ῥωμαίοις πέντε ἡγοῦνται μόρια τῆς ἐπιπλοκῆς ἐν τῇ ἐσχάτῃ συλλαβῇ τῶν πτώσεων, que cumque dam dem piam, ἐξ ὧν τὰ μεσόπτωτα συνίσταται οὕτως, quisque quiscumque quidam idem quispiam. 67 τούτων γὰρ ἡ γενικὴ διὰ τοῦ cuius καὶ eius προηγεῖται, παρὰ δὲ Ἓλλησιν γ ἡγοῦνται μόρια, ποτε δηποτε δε, ἐξ ὧν τὰ μεσόπτωτα συνίσταται οὕτως, τίσποτε ἢ ποιόσποτε καὶ τισδήποτε ἢ ποιοσδήποτε καὶ τοιόσδε. 68 τούτων δὲ αἱ γενικαὶ διὰ τῆς κλίσεως τῶν προηγουμένων θέσεων, ὡς τὸ τινόσποτε καὶ τινοσδήποτε καὶ τοιοῦδε.
Dositheus, Ars, de nomine <<< >>> de uerbo
monumenta.ch > Dositheus > de pronomine